Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
uiuo: id in lacunis, in quas ex uenis fibrisque confluxit, repertum colligatur:
aceto ſaleque purgetur: in linteum lino xylino contextum, uel in alutam infun-
datur: per quam complicatam & compreſſam argentum uiuum penetrans
purum in ollam uel patinam ſubiectam delabitur.
Vena uerò argenti uiui in
ollis excoquitur binis uel ſingulis: ſi in binis, ſuperiores figura non multum
diſſimiles ſunt uitreis ampullis, in quas urinæ, medicis inſpectandæ, infun-
di ſolent: continuo tamen recta ſurſum uerſus anguſtiores: Inferiores uerò
ſimiles ſunt catillis, in quibus uiri uel mulieres caſeos conficiunt: ſed utræque
utriſque maiores.
Inferiores uſque ad margines in terra, uel arena, uel cinere de-
fodere oportet, in ſuperiores uenam in particulas fractam inijcere, eaque com
pletas obturare muſco, & inuerſas in ora inferiorum imponere, qua coniun
guntur oblinire luto, ne argentum uiuum, quod in eas confugit, exhalet.
Quan-
quam ſunt qui, propterea quod defoſſæ ſint, nihil tale metuentes eas non ob
linunt: quique glorientur ſe non minus argenti uiui pondus conficere quàm
eos qui ipſas oblinunt: ueruntamen oblitæ luto ab exhalando magis tutæ
ſunt: quo ſane modo ſeptingenta ollarum paria in ſolo uel foco collocen-
tur, & undique miſtura, quæ conſtat ex puluere terræ comminutæ, & à carbo-
nibus reſoluto, circumfundantur, ut ex ea ſuperiores palmum modo extent:
ad utrunque foci latus ſaxa prius poſita ſint, eisque ſuperimpoſita tigna, quibus
operarij longa ligna inijciant tranſuerſa.
Etſi uerò ligna non attingunt ollas,
acris tamen ignis ardor eas calfaciens argentum uiuum caloris impatiens per
muſcum in ollas inferiores defluere cogit.
Nam ſi uena excoquitur in ſupe-
rioribus ollis, de eis, quà datur exitus, fugit in inferiores: ſi contra in inferio-
ribus, fertur in ſuperiores, uel in opercula, quæ ſimul cum uaſis cucurbitinis
ollarum ſuperiorum locum obtinent.
Sed ollæ, ne uitium faciant, ex optima
argilla fingantur: ſi enim uitium fecerint, argentum uiuum ex eis unà cum fu
mo euolat: qui ſi magna dulcedine odoratum commouerit, id ipſum conſumi
ſignificat.
Quoniam uerò is dentes mobiles efficit, excoctores & cæteri aſtan
tes huius mali admoniti terga obuertunt in uentos, qui fumum in contrari-
am partem pellunt.
Etenim officina circa frontem atque latera patere, & uen-
tis expoſita eſſe debet: tales autem ollæ, ſi ex ære caldario factæ fuerint, in lon-
gum tempus in igni poterunt durare.
Hæc ratio uenæ argenti uiui excoquen
plurimis eſt uſitata.
Focus ardens A. Ligna B. Focus non ardens in quo ollæ
ſunt collocatæ C. Saxa D. Ollarum ordines E.
Ollæ ſuperiores F. Ollæ inferiores G.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index