Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1uiuo: id in lacunis, in quas ex uenis fibrisque confluxit, repertum colligatur:
aceto
ſaleque purgetur: in linteum lino xylino contextum, uel in alutam infun­
datur
: per quam complicatam & compreſſam argentum uiuum penetrans
purum
in ollam uel patinam ſubiectam delabitur.
Vena uerò argenti uiui in
ollis
excoquitur binis uel ſingulis: ſi in binis, ſuperiores figura non multum
diſſimiles
ſunt uitreis ampullis, in quas urinæ, medicis inſpectandæ, infun­
di
ſolent: continuo tamen recta ſurſum uerſus anguſtiores: Inferiores uerò
ſimiles
ſunt catillis, in quibus uiri uel mulieres caſeos conficiunt: ſed utræque
utriſque
maiores.
Inferiores uſque ad margines in terra, uel arena, uel cinere de­
fodere
oportet, in ſuperiores uenam in particulas fractam inijcere, eaque com
pletas
obturare muſco, & inuerſas in ora inferiorum imponere, qua coniun
guntur
oblinire luto, ne argentum uiuum, quod in eas confugit, exhalet.
Quan­
quam
ſunt qui, propterea quod defoſſæ ſint, nihil tale metuentes eas non ob
linunt
: quique glorientur ſe non minus argenti uiui pondus conficere quàm
eos
qui ipſas oblinunt: ueruntamen oblitæ luto ab exhalando magis tutæ
ſunt
: quo ſane modo ſeptingenta ollarum paria in ſolo uel foco collocen­
tur
, & undique miſtura, quæ conſtat ex puluere terræ comminutæ, & à carbo­
nibus
reſoluto, circumfundantur, ut ex ea ſuperiores palmum modo extent:
ad
utrunque foci latus ſaxa prius poſita ſint, eisque ſuperimpoſita tigna, quibus
operarij
longa ligna inijciant tranſuerſa.
Etſi uerò ligna non attingunt ollas,
acris
tamen ignis ardor eas calfaciens argentum uiuum caloris impatiens per
muſcum
in ollas inferiores defluere cogit.
Nam ſi uena excoquitur in ſupe­
rioribus
ollis, de eis, quà datur exitus, fugit in inferiores: ſi contra in inferio­
ribus
, fertur in ſuperiores, uel in opercula, quæ ſimul cum uaſis cucurbitinis
ollarum
ſuperiorum locum obtinent.
Sed ollæ, ne uitium faciant, ex optima
argilla
fingantur: ſi enim uitium fecerint, argentum uiuum ex eis unà cum fu
mo
euolat: qui ſi magna dulcedine odoratum commouerit, id ipſum conſumi
ſignificat
.
Quoniam uerò is dentes mobiles efficit, excoctores & cæteri aſtan
tes
huius mali admoniti terga obuertunt in uentos, qui fumum in contrari­
am
partem pellunt.
Etenim officina circa frontem atque latera patere, & uen­
tis
expoſita eſſe debet: tales autem ollæ, ſi ex ære caldario factæ fuerint, in lon­
gum
tempus in igni poterunt durare.
Hæc ratio uenæ argenti uiui excoquen
plurimis eſt uſitata.
Focus ardens A. Ligna B. Focus non ardens in quo ollæ
ſunt
collocatæ C. Saxa D. Ollarum ordines E.
O
llæ ſuperiores F. Ollæ inferiores G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index