Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1de ea, qua argentum perpurgatur: nam auri perpurgandi rationem ante ex­
plicaui.
Argentum autem perpurgatur in uſtrina: cuius fornacis focum ſu­
ſtinet teſtudo lateribus concamerata: eius fornix, qui priore parte exiſtit, al­
tus eſt pedes tres.
Sed ipſe focus longus pedes quinque, latus quatuor: à late­
ribus & poſteriore parte muri ſunt integri: à priore uerò alter fornix alteri
ſuperpoſitus eſt: ſuper quem & murum caminus ſtatutus eſt.
Focus foueam
habet rotundam, latam cubitum, altam palmos duos: in quam inijcitur cinis cri­
bratus, & in eum teſta præparata ſic imponitur, ut cinis undique æque altus ac
ipſa ſit.
Teſta autem, quæ fictilis eſt, repletur puluere, qui conſtat ex paribus
portionibus oſſium in puluerem contritorum, & cineris ſumpti de catino, in
quo plumbum ab auro uel argento ſeparatur: alij ad cinerem admiſcent late
rem comminutum: quo modo neuter puluis argentum ad ſe allicit: puluis con­
poſitus
, & aqua madefactus paucus inijcitur in teſtam, et tunditur pilo ligneo
terete, longo pedem, lato palmum & digitum: ex quo extant dentes nume­
ro ſex, craſſi digitum, lati & alti digitum & tertiam eius partem, inter ſe diſtantes
ferè digito.
Hi ſex dentes circulum efficiunt, in cuius medio eſt ſeptimus dens
teres æque altus ac cæteri, ſed craſſus ſeſquidigitum.
Pilum uerò paulatim ab
inferiore parte ſurſum uerſus fit anguſtius, ut ultima manubrij pars teres ſit,
craſſa tres digitos.
Quidam utuntur terete pilo quod dentibus caret.
Pilum cui dentes A. Pilum quod dentibus caret B. Alueus cinerum plenus C. Teſtæ præpa
ratæ & aſſeribus impoſitæ D. Teſtæ uacuæ E. Ligna ſecanda F. Serra G.
184[Figure 184]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index