Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1net, affixo, & aqua madefacto. Liqueſcit uerò argentum cùm ſuerit circiter
horam in teſta coctum: quo liquato carbones ardentes ex teſta remouet, atque
ei ſuperponit duo ligna abiegna longa pedem & palmos tres, lata palmum
& digitos duos, craſſa ſuperiore parte palmum, inferiore ad tres digitos.
In­
feriores autem partes coniungit: in quæ ligna rurſus conijcit carbones: nam
acri igni ſemper ipſi opus eſt ad purgandum argentum.
Purgatur uerò ho­
ris duabus uel tribus, prout fuerit purum uel impurum: hoc globulis æreis
aut plumbeis in teſtam ſimul iniectis efficit purius.
Vt autem, dum argentum
purgat, tantum ignis calorem ſuſtinere poſſit, forem ferream, longam pedes
tres, altam pedem, & palmos tres demittit.
Hæc utrinque incluſa eſt in bracte
is ferreis: quam cùm operam in hac re conſumpſerit, batillo ferreo rurſus at­
tollit, ut eius cultellus in ferrum uncinatum, quod eſt in fornice, incidens ipſam
apertam teneat.
Sed cùm argentum iam fere fuerit purgatum, quam conie­
cturam de eo facit ex temporis ſpacio, tunc in ipſum infigit contum totum fer
reum: qui aciem habet chalybeatam & teres eſt, atque longus pedes tres & di
midium, craſſus digitum.
Bracteam autem argenteam adhærentem ad con­
tum orichalco impoſitam malleo decutit: ac ex eius colore conijcit an argen
tum ſatis purgatum ſit necne.
Si fuerit perpurgatum, albiſſimum eſt, & eius
bes, drachma excepta, purus exiſtit.
Quidam uerò argentum hauriunt fer­
rei inſtrumenti cauo: ſed cuiuſque beſſis argenti ſicilicus comburitur: interdum
etiam, cùm ualde fuerit impurum, drachmæ tres uel ſemuncia.
At purgator
ignem gubernat, & argentum liquidum commouet inſtrumento ferreo, lon­
go pedes nouem, craſſo digitum, priore parte primò ad latus dextrum cur­
uato, deinde recuruato, ut efficiatur circulus, cuius caua pars ad palmum la­
ta ſit.
Alij utuntur inſtrumento ferreo, cuius extima pars recta ſurſum uerſus
extat.
Quin idem ferreum habet inſtrumentum ſiue forcipem uulſellæ figu
ra, quo carbones prehendit, & ipſo manu compreſſo eos ponit ac reponit:
id longum eſt pedes duos, latum ſeſquidigitum, craſſum tertiam digiti partem.
Crates A. Sella orichalcea B. Truncus C. Panis argen
teus D. Malleus E. Truncus ligneus in medio cauatus F.
Alueus foraminum plenus G. Truncus ad ferreum inſtru­
mentum affixus H. Ligna abiegna I. Contus ferreus K.
Ferrei inſtrumenti cauum L. Inſtrumentum, cui circulus, ſe­
quens pictura continet: Inſtrumentum cuius extima pars ſur­
ſus uerſus extat M. Inſtrumentum uulſellæ figura N.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index