Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſtea id imponit tripodi, uel crati ferreæ. Tripus altus eſt palmum & digitos
duos, latus ſeſquidigitum, cuius caua pars eſt lata palmos duos: tum ſubijcit
tripodi uel crati prunas, ut argentum aqua madefactum rurſus exiccetur.
Po­
ſtremò præfectus rebus regis, uel principis, uel dominorum ipſum argen­
tum imponit trunco, & cælo excindit duas particulas, unam inferiore par­
te, alteram ſuperiore: quas igni experitur, ut certe ſcire poſſit utrum argentum
perpurgatum ſit necne, & quo precio mercatoribus uendi debeat: mox ſi­
gillum regis uel principis, uel dominorum in id imprimit, & prope ipſum
ponderis numerum.
Inſtrumentum cui circulus A. Cochleare B. Eius foramen C. Contus
cuſpidatus D. Furca E. Panis argenteus inſtrumento uulſellæ figura
impoſitus F. Vas aqua refertum G. Truncus cui panis impoſitus H.
Malleus I. Argentum rurſus inſtrumento uulſellæ ſimili ſuperimpoſitum
K. Alterum uas aquæ plenum L. Fila orichalcea M. Tripus N. A
ter truncus O. Cælum P. Fornacis catinus Q. Testa adhuc fumans R.
187[Figure 187]
Sunt qui argentum in teſta, ſub tegula ferrea uel fictili collocata, perpur­
gant: ijs item fornax eſt: in cuius foco locant teſtam, in qua inſunt argenti frag
menta, eique ſuperimponunt tegulam, à lateribus feneſtellas habentem, à fron

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index