Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
erecta in terga proximorum incumbant, ſuſtineantque tectum è tegulis coctili
bus factum.
In hac domicilij parte ad ſecundum murum longum ſint quatuor forna
ces, in quibus plumbum ab argento ſeparatur: atque machinæ, quibus earum
opercula de catinis leuantur: quinetiam domicilij pars, quæ eſt inter primum
murum longum, & partem ſecundi muri longi interciſam, in qua eſt pilum, quo
panes ærei franguntur: & quatuor pila, quibus cadmiæ, quæ decutiuntur è
parietibus fornacum, ſubiectæ franguntur & comminuuntur: atque lateres, ſu-
per quos panes ærei fathiſcentes ſtatuti torre fiunt, tectum habeat uſitatum: ut
etiam ea quæ eſt inter ſeptimum murum tranſuerſum, & duo decimum atque de-
cimum tertium
: ac cui à lateribus ſunt quintus murus longus, & ſextus & terti
us.
Quæ domicilij pars diſtribuatur in duas partes: in quarum priore ſtatua
tur fornacula, in qua artifex experiatur metalla, & puluerem oſſium comminu-
torum
unà cum alijs conſeruet: in altera conficiatur puluis, ex quo foci & ca
tini fornacum fiunt.
Sed extra domicilium ad tergum quarti muri longi prope o-
ſtium
officinæ ad ingredientis læuam ſit focus, in quo ex magnis plumbi maſſis
liquefactis fiant minores, ut facilius appendi poſſint.
Tam enim plumbeæ
maſſæ quàm ærei panes debent primò præparari, ut appendi, & certo pon-
dere in fornacibus coqui & commiſceri poſſint.
Sed focus, ut inde ordiar, in
quo liquandæ ſunt maſſæ plumbeæ, longus ſit pedes ſex, latus quinque, ab
utroque latere, munito ſaxis in terra partim defoſſis, ſed altioribus quàm fo-
cus palmo, & interius luto oblitis, uerſus mediam & priorem partem decli-
uis, ut plumbum liquidum defluere, & in catinum effluere poſſit.
Poſteriore ei-
us parte murus exiſtat, qui murum quartum longum muniat contra uim i-
gnis.
Is, ex lateribus & luto factus, altus ſit pedes quatuor, craſſus palmos
tres, in ferius latus pedes quinque, ſuperius tres & palmos duos.
Etenim pau-
latim fiat anguſtior: cui parti ſuperiori ſeptem lateres imponantur: quorum
medij recta erigantur, extremi oblique: toti lutum craſſum illinatur.
Ante fo-
cum ſit catinus: cuius fouea lata pedem & palmos tres, alta pedem, ſenſim fi-
at anguſtior.
Itaque cùm maſſæ plumbeæ ſunt liquandæ, tunc operarius pri-
mò ligna ſic imponat in focum, ut eorum caput alterum ſpectet murum, alte
rum catinum.
Deinde, ab alijs operarijs adiutus, maſſam trudibus in uehicu
lum promoueat, & ad gruem trahat.
Vehiculum aut conſtet ex aſſeribus,
qui coagmentati ſunt lati pedes duos & dimidium, longi quinque: id habeat
duos axiculos ferreos: circum quos utrinque uoluantur orbiculi ferrei, lati pal-
mos duos, craſſi totidem digitos.
Habeat temonem, & in eo incluſum funem,
quo pertrahatur ad gruem: qui prorſus ſimilis eſt eis, qui in ſecunda officinæ
parte ſunt, niſi quod roſtrum tam longum non habeat.
Forceps, cuius chelæ
prehendent maſſam plumbeam, longa ſit pedes duos, & palmum ac digitos
duos.
Eius utraque chela uncinata malleo percuſſa, maſſæ impingatur & infi
gatur: utrunque manubrium ſuperiore parte ſit recuruum, alterum dextram
uerſus, alterum ſiniſtram: in quorum utroque infimi duarum catellarum annu-
li, tres uerò eis ſint, includantur, ſupremi autem in magno annulo rotundo:
in quo etiam includatur uncus catenæ, à roſtri orbiculo demiſſæ: grus uecti
uerſatus maſſam ſubleuat: roſtro ductus ad focum eam lignis imponit: dein
de aliam atque aliam maſſam operarij aduehant, & ſimili modo in lignis ſoci

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index