Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
collocent. Etenim maſſæ quæ pendunt circiter centum & ſexaginta centum-
pondia ſimul in ea imponi & liquari ſolent.
Tum operarius carbones in maſ-
ſas conijciat: quæ omnia ueſperi parentur: quare, ſi metuerit pluuias, ea te-
cto, quod huc atque illuc portari poteſt, operiat.
Id poſteriore parte duos ha-
beat pedes, ut pluuiæ, quas excepit, è decliui defluant in aream: ſequenti die
mane prunas batillo in carbones conijciat: quo modo maſſæ plumbeæ car-
bonibus ſubinde adiectis liqueſcunt.
Plumbum, quàm primum id ipſum con
ceperit catinus, cochleari ferreo effundat in catillos æreos, qualibus ſecretor
uti ſolet.
Quod ſi ſtatim refrigeratum non fuerit, tum aquam affundat & mal-
leo cuſpidato, in ipſum infixo, extrahat: cuius mallei pars cuſpidata ſit, lon-
ga palmos tres: teres, digitos duos.
Sed catillis aquam lutoſam illinire opor
tet, ut ex eis inuerſis, & mallei parte terete, quæ lata eſt, percuſſis panes plum-
bei
facile excidant: qualis aqua ni catillis illinatur, periculum eſt, ne plumbum
per colliquefactos penetret.
Alij in ſiniſtram ſumunt lignum inferiore par-
te graue, coque catillum percutiunt: dextra uerò mallei aciem in panem plum
beum infigunt, atque ſic ipſum extrahunt.
Mox operarius aliud plumbum in
catillos uacuos infundat: idque faciat, donec munus plumbi liquandi perfe-
cerit.
Cùm autem plumbum liquatur, quiddam ſpumæ argenti ſimile naſci-
tur: nec mirum, cùm ea quondam Puteolis ex ſolo plumbo, in ſecundis for
nacibus acri igni cocto, facta ſit, & nunc fieri poſſit.
Iſti porrò plumbei pa-
nes in conclaue plumbarium inuehantur.
Focus A. Saxa in terra defeſſa B. Murus qui quartum mu-
rum longum ab iniuria ignis tuetur C. Catinus D. Maſſæ
plumbeæ E. Vehiculum F. Eius orbiculi G. Grus H.
Forceps I. Ligna K. Catilli L. Cochlear M.
Malleus N. Panes O.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index