Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 216[Figure 216]
Verùm halinitrum conficitur ex terra ſicca & ſubpingui: quæ, ſi aliquan­
tulum in ore retineatur, guſtatum ſalſedine, cum acrimonia quadam permi­
ſta, commouet.
Ea terra & puluis miſtus altitudine palmi, alternatim ponantur
in cupis: puluis iſte habeat duas portiones calcis uſtæ & aqua non reſtin­
ctæ, atque tres cineris quernei, uel ilignei, uel roborei, uel cerrei, uel ſimilis: cum
quæque cupa his, alternatim poſitis, tota excepto dodrante fuerit completa,
tantæ aquæ affundantur ut plena fiat: quæ poſtquam terra percolatæ hali­
nitrum
, quod in ea erat, combiberunt, turbine ex cupa extracto dilutum excipia
tur labro, & uaſculis hauſtum in paruas cupas infundatur.
Quod ſi ſapor ei
fuerit ualde ſalſus, & aliquantum acris, probatur: ſin minus, improbatur: atque
idcirco rurſus eadem terra percoletur, uel altera recenti: quinetiam aquæ duæ
uel tres, una eademque terra halinitri plena percolentur: ſed diluta non commi­
ſceantur
, niſi idem ſapor omnibus eis fuerit: quod raro, uel nunquam accidit.

Verùm prima quæque in unam cupam infundantur: in alteram ſecunda, in ter­
tiam tertia.
Quodque uerò ſecundum uel tertium dilutum loco ſimplicis aquæ ter­
ra percoletur recenti: quo modo ex utroque conficitur primum dilutum: cuiusque
primum
copia habetur in æream cortinam quadrangulam infundatur & decoqua­
tur ad dimidias: mox transfundatur in cupam: in qua, operculo tecta, cum id, quod
terrenum eſt, ſubſederit, & dilutum fuerit limpidum, in eandem cortinam, uel alteram
refundatur atque recoquatur.
Cùm uerò efferueſcens ſpumauerit ne effluat, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index