Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1quibus quædam quaſi tranſtra ſuperius ſic incluſa ſint, ut immobilia maneant:
ex his pendant reſtes lapillis extentæ, ad quas humor ſpiſſus adhæreſcens denſa
tur in translucentes atramenti ſutorij uel cubos uel acinos, qui uuæ ſpeciem gerunt.
Cortina A. Lacus B. Tranſtra C. Reſtes D. Lapilli E.
221[Figure 221]
Tertio modo atramentum ſutorium conficitur ex melanteria & ſory: nam chal
citis, magis uero miſy, ſi fodinæ melanteriæ & ſory copiam ſuppeditant, reijcere
conuenit: quod ex eis, præſertim ex miſy atramentum ſutorium fiat maculoſum: i­
taque hæc effoſſa & in cupas iniecta primo diluantur aqua: deinde, ut pyritæ,
ex quib.
non raro æs conflatur, qui in fundo cuparum reſederunt, eximi poſſint, di
lutum in alias cupas, latas pedes nouem, altas tres transfundatur.
Surculi & cre­
mia, quæ ſupernatant, eijciantur ſcopis: poſtquam omne craſſamentum in fundo
cuparum conſederit: dilutum infundatur in plumbeam cortinam quadrangulam, lon­
gam
pedes octo, latam & altam tres: in qua decoquatur uſque dum craſſum et lentum
fiat: tum in canaliculum effundatur, per quem in alteram cortinam plumbeam, iam di­
ctæ æqualem & ſimilem influat: refrigeratum effundatur in duodecim canalicu­
los: è quibus defluat in totidem uaſa lignea, alta pedes quatuor & dimidium, la­
ta tres.
His uaſis imponantur tranſtra digitos quatuor aut ſex inter ſe diſtan
tia, quæ perforata ſint: atque è foraminib.
arundines graciles paxillis uel cune
is adactis dependeant ad fundum uſque pertinentes: ad quas atramentum ſutorium
adhæreſcens paucorum dierum ſpacio concreſcit in cubos, qui ablati reponan­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index