Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1partes terrenæ in fundo reſederint, aquæ ſuccoſas combiberint: tum foramini
bus recluſis dilutum, ex ea ſtello effluens, excipiat caſtellum ei ſubiectum: quod
eandem habeat longitudinem, ſed latum ſit pedes duodecim, altum quatuor,
ut dilutum capere poſſit: id ſi non fuerit ſatis atramentoſum, ipſo uena recens
diluatur: ſin atramentoſum fuerit, nec tamen omne uenæ diuitis atramentum
exorbuerit, uenam denuo aqua ſimplici diluere conuenit: dilutum quàm pri­
mum
limpidum fuerit, in plumbeas cortinas quadrangulas per canaliculos infu­
ſum coquatur, uſque dum aquas exhalet: mox inijciantur tantulæ ferri bracteæ re
ſoluendæ quantulas diluti natura poſtulat: inde rurſus coctum bulliat, donec
tam craſſum fiat, ut refrigeratum in atramentum ſutorium ſpiſſari poſſit: poſthæc
effundatur in lacus, aut cupas, aut alia uaſa, in quibus omne duobus uel tri­
bus diebus congelat, quod ad congelandum aptum eſt: id uerò quod non fue­
rit congelatum uel ſtatim in cortinam refuſum recoquatur, uel reſeruetur, ut eo
uena recens diluatur: nam aqua ſimplici longe præſtat.
Atramentum uerò den­
ſatum
excindatur, & denuo in cortinam coniectum recoquatur & liquefiat: liqua
tum infundatur in catinos ut ex eo paſtilli fiant: ſi primo non ſatis ſpiſſatur,
diluto effuſo denſatum bis, uel ter, rurſus in cortina liquefiat, & in catinos re­
fundatur: quo modo ex eo paſtilli conficiuntur puri, & aſpectu pulchri.
Cortina A. Catini B. Paſtilli C.
223[Figure 223]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index