Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
beſtiæ uolucres & aquatiles ſolum mutant & ſecedunt: quarum aliæ in his ipſis
regionibus & locis, in quibus æuum agere conſueuerunt, refrigerationem
in æſtate, in hyeme teporem ſolent perſequi: aliæ in longinquis & ultimis.

Ac ferè uolant, natant, eunt ad habitandum in locis, in quibus aer ita ſit tem
peratus, ut cibos ferat uel ſuggerat: quorum naſcendi facultatem eis adimit
terra, quando frigore obriguit, uel calore exaruit: aqua eos non ſuppeditat,
quando conglaciauit.
Aues enim quædam æſtiuo tempore in ſyluis, hyema-
li ad horrea & tecta plerunque commorantur: ut pica, cornix, lurida, quam i)/k-
toron[...]
Græci, Latini uocant galgulum: quædam cum æſtate æuum agant in
ſyluis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium receſſus ſecu-
tæ: ſicuti uultures, milui, ſturni, turdi, merulæ, palumbes, upupæ.
Aquatiles
etiam uolucres temporibus hybernis ſe conferunt ad lacus & fluuios, in au-
ſtri partibus ſitos, qui frigore non congelant: aut ad aliquam fluminum par
tem, cui aqua non conglaciat: ut ardeolæ, mergi, corui aquatici, onocrotali,
fulicæ, anates immanſuetæ, querquedulæ:quædam ab ultimis quaſi terris diſ
cedunt in ultimas: ueluti grues.
Etenim, quod Ariſtoteles tradit, ex Scythiæ
campis proficiſcuntur ad paludes Ægypto ſuperiores, unde Nilus proflu-
it.
Abeunt etiam longius olores, ciconiæ, immanſueti anſeres. Paucæ uerò
aues hyeme in ſyluis manent, ut tetraones, attagenes: minus multæ in agris,
quarum in numero ſunt perdices.
Item piſcium alij, ut uitare poſſint ſolis ca
lores, æſtate de litore abeunt in altum: & contrà, ut conſectari queant tempo
rem, conſequenti tempore ex alto, in quo ſe merſerant, emergunt, ac in lito-
re uerſantur: ueluti delphini: alij ex mari ingrediuntur in mare, ut thynni hy-
berno tempore ex Ponto in magnum mare: & contrà uerno ex magno ma-
ri in Pontum.
Alij eodem tempore in fluuios, ut ſalmones, thynni, ſturiones.
Atque hæ animantes ſubterraneæ dici non poſſunt: ut nec ullæ aliæ quæ
terræ cauernas non ſuccedunt: etiam ſi frigoris uitandi cauſa hybernis menſi
bus, caloris æſtiuis occultentur & lateant, quales ſunt in hominum genere
qui multum frigidas aut calidas regiones habitant: nam qui illas hyberno tem
pore, qui has æſtiuo in domibus latent, in quadrupedum genere erinacei: hye
me enim ſe condunt in cauas arbores, in quas autumno poma comportarunt.

Similiter glires & mures Pontici, ac ſerpentes quidam ſe condunt in cauas ar-
bores: ſed hi ipſi maxima ex parte, ut poſtea dicam, saxorum cauernas ſuccedunt.
Quædam etiam blattæ & aſellæ rimis parietum & domorum latebris occultan-
tur.
Formicæ quoque conduntur in aceruis, in quibus congerendis uere & æſta
te multum operæ & laboris conſumpſerunt.
Apes item domeſticæ hyeme in
grediuntur in alueos, ſylueſtres aut in caua arborum, aut in terræ cauernas,
aut in parietinas: crabrones quoque ſylueſtres in cauernas, & quoſdam quaſi
nidulos arborum: ueſpæ in earundem domorumúe nidulos, quos æſtate conſtru
xerunt
.
Similiter hyeme latent in cauis arboribus non paucæ uolucres, ut cu-
culus, picus, coruus, cuius caput rubra macula inſigne, qui propterea w_ur)r(o-
ko/rac(
à Græcis nominatur, upupæ quædam.
At hirundines tam domeſticæ
quam agreſtes in loca uicina quæ ſunt tepidiora ſecedunt: quæ ſi defuerint eis,
ſe in anguſtis montium locis condunt, in quibus aliquando etiam ſturni, palum-
bes, turtures, merulæ, turdi, alaudæ, upupæ latere conſueuerunt.
Siue autem in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index