Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1arboribus, ſiue in montibus latuerint, ea de cauſa uerno tempore deplumes
ſolent conſpici.
Satis multa, et fortaſſis plura quàm inſtituta ratio poſtulabat,
dixi de his animantibus quæ caloris frigorisúe uitandi cauſa non ſubeunt
terræ neque rimas neque foramina, neque ſpeluncas.
Quanquam quæ dicta ſunt,
ita apte natura cum his quæ ſequuntur cohærent, ut diſtracta uix poſſint ſa
tis commode explicari.
Igitur animantium, quarum gratia potiſſimum hunc ſcri­
bendi laborem ſuſcepi, tria ſunt genera.
Quædam enim uel noctu uel inter­
diu ſubeunt terræ cauernas, atque in eis deliteſcunt, dormiuntúe: ſed pleræque o­
mnes etiam hyeme egrediuntur ad paſtum capeſcendum: quædam certo anni
tempore ſubterraneas ſuccedunt cauernas, & in eis graui ſomno preſſæ aliq̊t
menſes conſumunt: quædam ferè perpetuo occulte in terra latent.
Primi ge­
neris non ſolum terrenæ ſunt, ſed etiam uolucres: uerum terrenas primò perſe
quar.
Earum aut in numero habentur homines cauernas ſuccedentes, qui ex
eo nominantur Troglodytæ: quorum alij eas cauernas ſubeunt caloris uitan
di cauſa, ut qui in Africa habitant ad mare rubrum, & Syrticæ gentes: alij fri
goris, ut qui in Aſia poſt Caucaſum montem incolunt planiciem ſeptentri­
ones uerſus ſitam, & Scythicæ gentes, & ſylueſtres homines, qui in Scandiæ
regione Scricfinnia noctu nautis infeſti ſunt: quos ij rogis ardentibus abi­
gunt.
In Armenia etiam maiore, ut Xenophon optimus author ſcribit, ſunt
domus ſubterraneæ, quarum oſtium putei inſtar anguſtum eſt, inferior pars
lata, aditus iumentis ſunt foſſiles, homines deſcendunt gradibus.
Quin in Te
nedo inſula piſcatores hodie rupium ſpeluncis pro domibus utuntur: ut quon
dam Cacus latro ſpelunca inter Auentinum montem & ſalinas ­Facies quam
dira tegebat Solis inacceſſam radijs: ut Sybilla Cumæa antro illo ad Auer
num lacum tam muſiuo opere inſigni quàm uaticinationibus nobili.
Et Cir
ce, mulier cantionibus clara, habitauit, e)n spe/esi glafuroi=si, ut Homerus ca­
nit.
In Sedunis etiam in tractu Sittenſi ad Bremiſam pagum ex rupe exciſa ſi­
ne ullis tignis & trabibus ligneis formatum eſt integrum cœnobium, hoc
eſt, templum, cubicula, conclaue, culina, cella uinaria.
Similiter in altis mon­
tibus conſpiciuntur arces ſubterraneæ: ut quæ in Alpibus Couolum nomi
natur, in quam nec equites nec pedites poſſunt aſcendere, ſed cùm homines,
tum omnia ad uiuendum neceſſaria ad ipſam attrahuntur: quæ in præcipiti
Siciliæ rupe, non longe ab Eryce monte exiſtit, cum Drepano promonto­
rio coniuncta ponticulo, quo ſolo adiri poteſt: quæ in Saxonia inter Blan­
cheburgum & Halberſtadum eſt: quæ in Toringia inter Vimariam & Blan
chenhainam prope Mellingum pagum: illius nomen eſt Reineſteinum ue­
tus, huius Pufhardum, atque ea diſtat à Vimaria quatuor milib. paſſuum: u­
traque ab habitatoribus nunc deſerta eſt & uacua: utraque habet in ſaxo inciſam
hypocauſta, conclauia, ſcamna, ſtabula, præſepia, ianuas, feneſtras: Saxoni­
ca uerò etiam templum, ſupra quod incolæ extruxerunt ſpeculam, quæ ſo
la ſubiecta fuit ſub aſpectum.
Hoc templum teſtudinis figura, & pila media
rotunda inſigne eſt: cætera omnia ſunt quadrata.
Ipſe mons Saxonicus præ
ceps eſt ex omni parte, præter eam qua aſcenditur: in cuius planicie excelſus
collis clementer aſſurgit, qui qua parte planiciem ſpectat, foſſa ſatis alta & la
ta circumdatur: ex huius collis ſaxo arenaceo, nonnihil rubro, exciſo forma­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index