Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ſtrum quoddam, cæteri ea quæ congeſſerunt, conijciunt, & ſic onuſtum,
cauda mordicus apprehenſa, in ſpecum trahunt, & quaſi quodam modo in­
uehunt: ex quo euenit, ut per id temporis detrito dorſo eſſe uideantur.
Itaque
poſteaquam cubilia in ſpecu ſtrauerint, ipſum aditum atque os eius ſarmen­
tis & terra obſtruunt & obturant, ut tuti à uentorum ui, ab imbribus, à fri­
gore eſſe poſſint.
Tam autem arcte & grauiter dormiunt, ut effoſſi & extra­
cti non excitentur antequam in ſole expoſiti uel ad ignem locati concalue­
rint.
Hic mus cognomen ex Alpibus, in quibus naſcitur, traxit: color ei eſt
aut fuſcus, aut cinereus, aut rutilus: magnitudo ferè leporis: muris ſpecies ac
figura, ex qua mus dicitur.
Attamen mutilas habet aures & quaſi decurta­
tas: priores dentes longos & acutos: caudam amplius duos palmos longam,
pedes breues & uillis ſuperius refertos: digitos pedum urſinis ſimiles: un­
gues longos, quibus alte effodit terram: poſterioribus pedibus non ſecus
ac rurſus ire ſolet, ac interdum ingredi bipes.
Si cibus huic animanti datur,
eum in priores pedes ſumit, ut ſciurus: ut idem ſciurus & ſimia erectus uſque
eo in clunibus reſidet quoad ipſum comederit.
Veſcitur non modo fructi­
bus, ſed etiam pane, carne, piſcibus, iure, pulmento: cupide uerò lacte, buty­
ro, caſeo, quæ cum mandit, oris ſuctu ſonitum ſic uti porcellus edit.
Multum
dormit: at cum uigilat, ſemper aliquid agit, ſtramina, fœnum, linteola, ralla
cubili ſuo importans: quibus os ita complet, ut nihil amplius capere poſſit:
reliquum pedibus accipit & trahit.
Cum irritatus exarſerit iracundia, acriter
mordet.
Si quando inter ſe colludunt mures Alpini, ut catelli clamorem fa­
ciunt.
Cum è cauerna montiuagi egrediuntur ad paſtum, ex eis unus ali­
quis remanet iuxta illius aditum, quàm poteſt diligentiſſime & longiſſime
proſpiciens.
Is cum uel hominem, uel armentum, uel feram uiderit, ſine mo­
ra clamat: quo audito undique omnes ad cauernam concurrunt.
Eorum autem
uox fiſtulæ acutæ & lædentis aures ſimilis eſt: qua & mutationem aeris ſigni­
ficant, & ſibi quid aduerſi accidere.
Dorſum ualde pingue habent, quum cæ­
teræ corporis partes ſint macræ: quanquam hæc uere nec pinguitudo nec
caro dici poteſt: ſed, ut mammillarum caro in bubus, inter eas eſt medium
quiddam.
Illud ipſum utile eſt puerperis, & his quæ ex utero laborant: qui­
bus etiam eorum prodeſt pinguitudo.
Vigilias præterea tollit. Glires eti­
am hyeme non ſolum in cauis arboribus, de qua re ſuprà dixi, ſed in terræ la­
tent ſpecubus.
Glirem autem Ariſtoteles e)leio\n nominat, cinereus, ut Alber
tus ſcribit eſt, excepto uentre, qui albicat.
Ab eo differt beſtiola paulo mi­
nor: quam alij Græci hac de cauſa kamyi/ouronuocarunt, quod uertat & ſurſum
uerſus inflectat caudam: aliqui uerò ski/ouron, quòd cauda ſua uillis ueſtita &
conferta, quaſi flabello corpus ſoleat inumbrare: aliqui m<25>_ ski/ouron, quòd præ
terea ſimilitudinem quandam gerat, ſpeciemque muris: ſicut etiam ſciurus Fenni­
cus, qui non cauda, non figura & liniamentis totius corporis, non magnitudine,
non moribus, ſed ſolo colore differt à noſtrate ſciuro: nam in candido cinereus
eſt, cum ſciurus noſtras ſit aut rutilus, aut niger: attamen in ea Sarmatiæ par
te, quam hodie Poloniam uocamus, inuenitur cui rutilus color miſtus cine­
reo.
Vtrique autem ſciuro, hoc eſt tam Fennico quàm noſtrati, duo inferiores
dentes ſunt longi: uterque cum graditur, demiſſam caudam trahit: quum ueſcitur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index