Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Venator capta marte ſuperbus adeſt. Ei magnitudo felis, ſed paulo lon­
gior eſt: crura uerò habet breuiora, itemque breuiores ungues.
Totum eius cor
pus pilis in fuluo ſubnigris ueſtitur, excepto gutture, quod candidum eſt.

Hæc muſtela, ſimiliter atque proxima, ingreditur domos & necat gallinas, ea
rumque ſanguinem exugit, & oua exorbet.
Quartum muſtelæ genus item
ſylueſtre, in arboribus uitam uiuit, quod etiam uocabulo martis appellatur.

Ea muſtela ſyluas inſolenter & raro deſerit: atque in hoc differt à proxima ſu­
periore muſtela: & inſuper quod guttur eius lutei ſit coloris, & quod reli­
qui corporis pilus magis ſit obſcure fuluus.
Huius duo genera quidam eſſe
cenſent: unum quod in fageis ſyluis uerſatur: alterum quod in abiegnis, atque
id ſanè eſt aſpectu pulchrius.
Quintum muſtelarum genus omnium pul
cherrimum & nobiliſſimum eſt, quod Germani zobelam uocant: in ſyluis,
ut martes de qua iam dixi, degit, ea paulo minor, tota tamen obſcure fulua,
præter guttur, quod habet cinereum.
Muſtelæ horum trium generum boni­
tate cæteris omnib.
eo magis præſtant, quo plures pili candidi cum fuluis per­
miſti fuerint.
Zobelinæ autem pelles precij maioris ſunt que panni auro texti.
Etenim comperi optimas quadraginta numero, tot eum uno faſciculo colliga­
ri & unà uendi ſolent, plus quàm milibus nummûm aureorum ueniſſe.
Omne
aut muſtelarum genus ira in citatum graue quiddam olet, ſed maxime id quod
Germani iltiß appellant: omnis præterea muſtelæ ſtercus aliquantum redo
let muſcum.
Noerza aut, quæ item in ſyluis uerſatur, magnitudine eſt mar­
tis: pilos uerò habet æquales, & breues, atque colore ferè ſimiles lutræ pilis:
ſed noerzæ pelles longè lutræ pellibus antecellunt: atque hæ etiam præſtant
ſi pili candidi cum reliquis fuerint miſti.
Reperitur hoc animal etiam in uaſtis
& denſis ſyluis quæ ſunt inter Sueuum & Viſtulam.
Etſi uerò muſtelæ
omnes nec hybernis latent menſibus, neque ſubeunt terram, tamen earum for­
mas expreſſi ſingulas, quod id, ut arbitror, rerum naturalium ſtudioſis utile
ſit futurum.
At uiuerra quæ cuniculos ex ſpecubus exturbat, paulo maior
eſt muſtela domeſtica.
Color ei plerunque in albo buxeus. Audax hoc animal
& truculentum, ac omni ferè animantium generi infenſum atque inimicum natu­
ra ſanguinem earum quas momorderit ebibit, carnem non fermè comedit.
Iſtius fer
me ferocitatis eſt etiam agri uaſtator & Cereris hoſtis hameſter, quem quidam
Cricetum nominant: incolæ Paleſtinæ quondam Græce a)rktomu_n uocarunt: et
quidem iccirco quod generis & murini ſit, & urſini, cum erectus poſterioribus pe­
dibus inſiſtit ob uentris nigrorem eſſe uideatur: exiſtit iracundus & mordax a­
deo ut ſi eum eques incaute perſequatur, ſoleat proſilire, & os equi appetere:
& ſi prehenderit, mordicus tenere.
In terræ cauernis habitat, non aliter atque cu
niculus, ſed anguſtis: & idcirco pellis, qua parte utrinque coxam tegit: à pilis
eſt nuda.
Maior paulo que domeſtica muſtela exiſtit: pedes habet admodum
breues.
Pilis in dorſo color eſt ferè leporis: in uentre niger, in lateribus ruti­
lus, Sed utrunque latus maculis albis, tribus numero diſtinguitur.
Suprema
capitis pars, ut etiam ceruix, eundem, quem dorſum, habet colorem, tempora rutila
ſunt, guttur eſt candidum: caudæ, quæ ad tres digitos tranſuerſos longa eſt, ſimili
ter leporis color.
Pili aut ſic inhærent cuti, ut ex ea difficulter euelli poſſint.
Ac cutis quidem facilius à carne auellitur, que pili ex cute radicitus extraliantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index