Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
Latet præterea hybernis menſibus ſalamandra. Etenim hoc anno in Fe-
bruario Snebergi maxima uis ſalamandrarum ex uicinis locis collecta, agglo
merataque in ultima cuniculi cuiuſdam, quondam in Molebergum montem
acti, tunc uerò inſtaurati, parte fuit reperta.
Et proximo anno in Nouembri
ſalamandra uiua ex fonte finitimæ ſyluæ per fiſtulas in hoc oppidum influxit.

Pluuiæ aut & ſubſequens ſerenitas ſalamandras ex citant ex uenis, uenulis,
commiſſurisque ſaxorum: hanc quadrupedem, cui item lacertæ figura, Germani,
quia propter crura breuia tarde graditur, Græco nomine mo/lghn appellant.

Caput ei magnum, uenter lutei coloris, ut etiam ima caudæ pars: reliquum cor-
pus totum alternis maculis nigris & luteis quaſi ſtellatum diſtinguitur.
Pro
pter frigus ignem, non aliter ac glacies, extinguit: quo modo etiam oua ſerpen
tium in ignem camini coniecta, flammam ſolent extinguere: attamen tam ipſa oua
quàm ſalamandra comburuntur.
Salamandra aut irritata ſaniem euomit lacteam:
huic animali nec maſculinum nec fœmininum genus falſo putant eſſe.
Teſtu
do etiam terreſtris totam hyemem in terra latet, atque graui ſomno preſſa tem-
pus ſine ullo cibo traducit.
Scarabei denique rutili, & grylli, qui potiſſimum
noctu ſtrident, aridam fodiunt terram, ut in eius cauernis cubent æſtate: gryl
li domeſtici etiam hyeme.
Nam ſcarabei ante autumnum, imò prius intereunt
quam tota æſtas effluxerit: grylli agreſtes ante hyemem, ut etiam aranei nigri,
qui ſimiliter habitant in terræ rimis.
At ſcolopendra in truncis arborum,
aut in lignis ſupra terram locatis, aut in palis terræ infixis, unde nomen inue
nit, cùm putreſcunt, & gignitur & uiuit: quibus amotis aut commotis egredi­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index