Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
ditur ferè opij: occiditur autem difficulter. Rana rubeta mulieres ueneficæ
quondam ad ueneficia ſunt uſæ.
Mus quoque aquatilis hyeme latet in ripis
fluminum & riuorum quos incolit.
Ei magnitudo ferè muris ſylueſtris: mor-
det ſæpe manus piſcatorum, cùm ex foraminib.
riparum, cancros fluuiatiles ex-
trahunt.
Vorat piſciculos paruos, quales ſunt gobiones fluuiatiles, & albur
ni: uorat fœtus lucij, ſalaris, barbi, aliorumque: quocirca ubi magna uis id ge-
nus murium naſcitur, riuis uastitatem ſolet inferre.
Cancer etiam fluuiatilis ſuc-
cedit ripas, & in eis hyeme latet, æſtate plerunque uerſatur.
At ſcorpius, quem
Germania tantummodo importatum nouit, in terra non latet: quanque in parieti
bus, & ſub lapidibus.
Iam denique in ſerpentium genere, qui maxima ex par
te terreni ſunt, uipera, quam Græci e)xi/dnhn uocant, hyeme ſubit ſaxa.
Ea lon
ga eſt circiter cubitum, & maculis in cinereo fuſcis plena.
Primò intra ſe oua
parit: dein his excluſis uiuas animantes: nec tamen ipſa catulos ſingulos, ut
Nicander & Plinius ſcribunt, diebus ſingulis parit uiginti numero: nec cæ-
teræ tarditatis impatientes perrumpunt latera occiſa parente: ſed ut nobis ſer
pentium ſpeculatores affirmant, uno eodemque die catulos plerunque undecim,
plures interdum parit: & quidem eis ſuperſtes uiuit.
Nec uerò etiam cum uipe-
commiſcent corpora ſibi circunuolutæ fœmina maris caput inſertum in os, ut
idem Plinius ſcribit, abrodit uoluptatis dulcedine: non aut mas modo, ue-
rum etiam fœmina natura breuem & quaſi mutilam habet caudam, non ut ple-
ræque aliæ ſerpentes longam: ſed differunt inter ſe: etenim fœminæ caput eſt la
tum, maris acutum.
Cùm hic mordet ac uirus euomit, apparent ueſtigia duorum
dentium acutorum: cum illa, plurium: uipera non lac modo ſicuti ſerpentes
cæteri, appetit, ſed etiam uinum: unde eam Galenus in lagenam uino refertam
irrepſiſſe ſcribit, & uinum, in quo demortua fuit, potum elephantiaſe laboran
ti remedium fuiſſe: contra ad uiperæ morſum multa faciunt, ſed maxime
taxi arboris ſuccum facere Claudium Cæſarem edicto propoſito Roma-
nos admonuiſſe Suetonius ſcriptum reliquit.
Minori aut uiperæ dipſas
eſt aſſimilis: quæ cùm alba ſit, eius caudam duæ nigræ diſtinguunt lineæ: à
ſe ictum inexplebili ſiti enecat, ex quo nomen hoc duxit: quin ipſa multum
ſitit: quocirca immoderato potu onuſtæ umbilicus rumpitur, et grauius o-
nus effundit: hanc alij cauſonem, alij preſterem uocant: ſed preſter, ut corpo
ris forma non multum à dipſade differat, effectu differt: nam ictum extemplo
ſideratione quadam reddit immobilem ac mente alienum: mox pilis deflu-
entibus cum pruritu ac uentris ſolutione abſumit.
Condit etiam ſe in ter-
ra, ſicuti cæteræ ſerpentes ferè omnes, uel in ſaxorum rimis cæcula: ex cæci-
tate apud Germanos quoque nominata: quam eadem de cauſa Nicander tuflw_-
pa
, alij tufli_non nominant: etenim caret oculis.
Color ei in luteo uiridis, & ual
de ſplendens: nunque pede eſt longior, nunquam digito craſſior, ea ſicut &
uipera, ut Columella ſcriptum reliquit, ſæpe cùm in paſcua bos improuide
ſupercubuit, laceſſita onere morſum imprimit.
Quin amphisbæna hebe-
tes habet oculos: item parua eſt & tarda, ſed biceps: quare alterutro capite,
cum ei libitum fuerit, progredi uel regredi poteſt: unde ei nomen impoſitum:
denſæ cuti color inſidet terræ, uarijs notis diſtinctæ.
Huic non diſſimilis
eſt figura ſcytale, ſed pinguior: ei craſſitudo quæ manubrio ligonis, longitu

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index