Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
do quæ lumbrico: hæc cum uerno tempore exuuias poſuerit, fœniculo, ut
cæteræ ſerpentes non ueſcitur: ex baculo nomen inuenit.
Tum hybernis
menſibus in caua terræ uelloca ſaxoſa ingreditur natrix à natando appella-
ta: qua de cauſa à Græcis ex aqua u(/dros nominatur: & xe/rsudros, quòd &
in terra & in aqua uerſetur.
Nec aſſentior Lucano qui cherſydrum à natrice
diſtinguit.
Eſt aut infeſta & inimica ranis: forma non differt ab aſpide, ſed co-
lore, qui ei plerunque in cinereo candidus.
Ex natricum genere uidetur eſſe Ca
labricus ſerpens, etiamſi maculoſus ſit.
Eum his uerſibus deſcribit Virgil.
Eſt etiam ille malus Calabris in ſaltibus anguis,
Squammea conuoluens ſublato pectore terga,
Atque notis longam maculoſus grandibus aluum,
Qui dum amnes ulli rumpuntur fontibus, & dum
Vere madent udo terræ, ac pluuialibus auſtris
Stagna colit, ripisque habitans hic piſcibus atram
Improbus ingluuiem, ranisque loquacibus explet.
Poſtquam exhauſta palus, terræque ardore dehiſcunt,
Exilit in ſiccum, & flammantia lumina torquens
Sæuit agris, aſperque ſiti atque exterritus æſtu.
Ex natricum præterea genere ſunt boæ, in tantam, Plinio autore, amplitudi
nem exeuntes, ut, diuo Claudio principe, occiſæ in Vaticano ſolidus in aluo
ſpectatus ſit infans.
Aluntur primo bubuli lactis ſucco, unde nomen traxere:
ſunt enim nihil aliud quam domeſticæ atque uernaculæ natrices.
Aſpis aut eſt
longitudine IIII. pedum, craſſitudine haſtæ.
Color eis non unus: nam alijs ſqua
lidus, alijs uiridis & uarius, alijs cinereus, alijs igneus: maxime Æthiopicis.

Oculi hebetes in temporibus, & iuxta ſupercilia carunculæ inſtar calli emi-
nent: quocirca quaſi ſomniculoſa nictare non ceſſat, ſed animantium ſtrepi-
tu facile excitatur.
Gignit eam Ægyptus, Æthiopia, & cæteræ regiones A-
fricæ.
Coniugæ, utor Plinij uerbis, fermè uagantur, nec niſi cum compare ui
ta eſt: itaque alterutra interempta, incredibilis alteri ultionis cura: perſequitur
interfectorem, unumque eum in quantolibet populi agmine noticia quadam
infeſtat: perrumpit omnes difficultates, permeat ſpacia, nec niſi amnibus ar-
cetur, aut præceleri fuga.
Huic ichneumon, qui ſimilis eſt muſtelæ, maxime
inimicus eſt: itaque non tantum eius oua perdit, ſed ipſum etiam interficit: ete
nim mergit ſe limo ſæpius, ſiccatque ſole: mox ubi pluribus eodem modo ſe
corijs loricauit, in dimicationem pergit: in ea caudam attollens ictus irritos auer
ſus excipit, donec obliquo capite ſpeculatus inuadat in fauces: aſpides autem
Galenus in tria diſtribuit genera, in chelidonias, cherſeas, ptyadas, à ſputo
cognominatas: quas Cleopatra ſibi admouit.
Aſpis uerò frigoris impatiens
hyeme incluſus atque abditus latet in arenis: ut in cauis fagis aut quercubus
dryinos: ex qua re nomen inuenit: eam alij, ut Nicander ſcribit, hydron, alij
chelydron nominant: eſt enim natrici, quod ad caput attinet, ſimilis, ſed ter-
gum
habet cinerei coloris, craſſitudo & longitudo ei eſt mediocris anguillæ,
grauiter olet: ranarum fœtus, cauda inſignes perſequitur: & eam contra mu
ſca magna.
At ceraſtes ex cornibus nomen traxit, quæ modo cochleæ
inſtar gemina, modo quadrigemina geſtat in capite: & quidem corporea:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index