Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
quorum motu, ſcribit Plinius, reliquo corpore occultato ſolicitat ad ſe aues:
alio qui in uiperæ figuram eſt formatus.
Color ei ſqualidus: in frigidis tamen
regionibus reperitur natrici ſimilis figura & colore: quanquam raro in his
reperiri ſoleat.
In Africa in arenis & orbitis uerſatur: alibi plerunque in ſaxo-
rum rimis, in quibus latet hyberno tempore.
Ariſtoteles colubros etiam The
banos tradit eſſe cornutos.
Hæmorrhoos quoque in ſaxorum rimis agit:
ea ex profluente ſanguine nomen inuenit: nam cùm aliquem momorderit,
prima nocte ſanguis erumpit ex auribus, ex naribus, ex ore unà cum ſputo,
ex ueſica cum lotio, ex uulneribus cum ſanie: gingiuæ præterea & caro quæ
eſt ſub unguibus, ſtillant ſanguine, ſi quem hæmorrhois fœmina momor-
derit: eſt autem longa pedem, non multum craſſa: etenim paulatim in tenu-
em caudam deſinit: colore aliàs cinereo, aliàs candente.
Ex fronte eminent
duo cornicula, item corporea: oblique ac tardius ſerpit, & perinde ſtrepit ac
ſi arundines tranſeat.
Huic figura ſimilis eſt ſepedon, ſed corniculis caret, &
contrarie ſerpit: color ei ruber: à putredine, quæ mox ſequitur eius morſum,
nominatur.
Porphyrus uerò, ut Ælianus tradit, palmi eſt magnitudine,
capite candidiſſimo, reliqua purpureus, morſu innocuus, quippe qui denti-
bus careat.
Inuenitur in Indiæ locis uadoſis: captam cauda ſuſpendunt, ui-
uentisque ex ore defluentem liquorem legunt in uaſculis æreis: alterum item
ex iam defuncto liquorem nigrum ſimiliter in altero uaſe excipiunt: & hic
quidem in eſculentis ſeu poculentis, cum grano ſeſami datus tabe lenta uni-
us, uel etiam duorum annorum ſpacio paulatim enecat: ille more cicutæ ſta
tim abſumit.
Acontias autem, quem Latini iaculum appellant, ex arbo-
rum ramis ſe iaculi inſtar uibrat in animal quod præterierit: ex qua re nomen
reperit: nec uerò ſolum deſuper ſe uibrat in animal, ſed humi poſitus, ſi fue-
rit laceſſitus, iaculi modo corpus intorquens eminus petit aduerſarium.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index