Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
quorum motu, ſcribit Plinius, reliquo corpore occultato ſolicitat ad ſe aues:
alio qui in uiperæ figuram eſt formatus.
Color ei ſqualidus: in frigidis tamen
regionibus reperitur natrici ſimilis figura & colore: quanquam raro in his
reperiri ſoleat.
In Africa in arenis & orbitis uerſatur: alibi plerunque in ſaxo-
rum rimis, in quibus latet hyberno tempore.
Ariſtoteles colubros etiam The
banos tradit eſſe cornutos.
Hæmorrhoos quoque in ſaxorum rimis agit:
ea ex profluente ſanguine nomen inuenit: nam cùm aliquem momorderit,
prima nocte ſanguis erumpit ex auribus, ex naribus, ex ore unà cum ſputo,
ex ueſica cum lotio, ex uulneribus cum ſanie: gingiuæ præterea & caro quæ
eſt ſub unguibus, ſtillant ſanguine, ſi quem hæmorrhois fœmina momor-
derit: eſt autem longa pedem, non multum craſſa: etenim paulatim in tenu-
em caudam deſinit: colore aliàs cinereo, aliàs candente.
Ex fronte eminent
duo cornicula, item corporea: oblique ac tardius ſerpit, & perinde ſtrepit ac
ſi arundines tranſeat.
Huic figura ſimilis eſt ſepedon, ſed corniculis caret, &
contrarie ſerpit: color ei ruber: à putredine, quæ mox ſequitur eius morſum,
nominatur.
Porphyrus uerò, ut Ælianus tradit, palmi eſt magnitudine,
capite candidiſſimo, reliqua purpureus, morſu innocuus, quippe qui denti-
bus careat.
Inuenitur in Indiæ locis uadoſis: captam cauda ſuſpendunt, ui-
uentisque ex ore defluentem liquorem legunt in uaſculis æreis: alterum item
ex iam defuncto liquorem nigrum ſimiliter in altero uaſe excipiunt: & hic
quidem in eſculentis ſeu poculentis, cum grano ſeſami datus tabe lenta uni-
us, uel etiam duorum annorum ſpacio paulatim enecat: ille more cicutæ ſta
tim abſumit.
Acontias autem, quem Latini iaculum appellant, ex arbo-
rum ramis ſe iaculi inſtar uibrat in animal quod præterierit: ex qua re nomen
reperit: nec uerò ſolum deſuper ſe uibrat in animal, ſed humi poſitus, ſi fue-
rit laceſſitus, iaculi modo corpus intorquens eminus petit aduerſarium.
Cenchris uerò, quam Nicander cenchrinen uocat, ex eo quòd crebris ma
culis milij ſemini colore ſimilibus, ſit interſtincta, nomen inuenit, de qua Lu-
canus:
Quam ſemper recto lapſurus limite cenchris
Pluribus ille notis uariatam tingitur aluum,
Quàm paruis tinctus maculis Thebanus ophites
Concolor exuſtis atque indiſcretus arenis.
At baſiliſcus ex eo nominatur, quòd ita ueneno cæteris ſerpentibus præſtet,
ut rex purpura & inſignibus regijs ijs, in quos dominatur, antecellit.
Caput
ei acutum, & color flauus.
Cyrenaica, inquit Plinius, hunc generat prouincia,
duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula,
ut quodam diademate inſignem: ſibilo omnes fugat ſerpentes: nec flexu mul
tiplici, ut reliquæ, corpus impellit, ſed celſus & erectus in medio incedens,
necat frutices: non contactos modo, uerum & afflatos: exurit herbas: rum-
pit ſaxa: talis uis malo eſt.
Creditum quondam ex equo occiſo haſta, & per
eam ſubeunte ui, non equitem modo, ſed equum quoque abſumptum.
Huic
tali monſtro, ſæpe etenim enectum concupiuere reges uidere, muſtelarum ui
rus exitio eſt: adeo naturæ nihil placuit eſſe ſine pari.
Inijciunt eas cauernis
facile cognitis ſola tabe: necant illæ ſuo odore, moriunturque, & naturæ pu­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index