Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
gnam conficiunt. Baſiliſcum ex uolucrum, quas Ægyptij uocant ibes, ouis
gigni theologus Caſſianus affirmat: uulgus ex ouo, quod gallus peperit, mon
ſtroſe aſſerit naſci: qualis fuiſſe perhibetur is qui Zuiccæ aliquot homines
necauit ſuo ueneno, qua de cauſa dominus cellæ, in qua crat, fores clauſit,
muroque ſepſit.
Sequitur draco à uidendo appellatus, quod acrius cernat quam
cæteræ ſerpentes, quocirca ueteres eum theſauris cuſtodiendis præfecerunt:
atque in ipſius cuſtodia ædes ſacras, adyta, oracula poſuerunt.
Eſt autem ad ad-
ſpectum pulcher: etenim totus niger, præter uentrem, qui ſubuiridis, & car-
nem ſub mento, barbæ ſpeciem præ ſe ferentem, quæ felle tincta uidetur eſ-
ſe.
Pellis utriuſque ſupercilij pinguis. Ipſe præterea utrinque triplici dentium
ordine decorus: nec tamen multum mordens.
Pugnat in alijs regionibus cum
aquila, in Africa & India cum elephante.
Nam in his ſunt uicenûm cubito-
rum.
Duplex eius genus: unum terrenum, quod iam deſcripſi: alterum uo-
lucre, cui ut ueſpertilioni membraneæ ſunt alæ.
Id ex uaſtitate Libyæ uento A-
frico inuehi in Ægyptum Cicero ſcriptum reliquit.
Vnum habui longum
ſeſquipedem, quo Ambroſium Fibianum donaui: cui ferè color crocodili
fuit: de hoc ſcribit Lucanus:
Vos quoque qui cunctis innoxia numina terris
Serpitis aurato nitidi fulgore dracones
Peſtiferos ardens facit Africa, ducitis altum
Aera cum pennis, armentaque tota ſequuti
Rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros,
Nec tutus ſpacio eſt elephas, datis omnia letho,
Nec uobis opus eſt ad noxia fata ueneno.
Vt autem ex dictis ſerpentibus aliquæ in calidiſſimis regionibus nullo anni
tempore neceſſe habent latere, certe in arenis & rimis ſaxorum ſolent cuba-
re.
Serpit etiam teredo, caret enim non modo pennis, uerum etiam pedi-
bus: ſed ea cui color æneus ſub lignis putridis & naſcitur & latet, ac ple-
runque iuxta ſcolopendram inuenitur.
Craſſitudo ipſi eſt minimæ pennæ an
ſerinæ, qua utimur, cùm ſcribimus: longitudo ſcolopendræ, ſed teres eſt.
Hactenus de animantibus, quæ in terra latent, aliquo anni tempore: nunc
dicam de ſubterraneis proprie uereque ſic dictis, hoc eſt de his quæ intra ter-
ram
gignuntur, & ſemper ferè ſub terra, quaſi defoſſæ uiuunt.
aut ipſæ par
tim in terra ſicca, partim in humida, uel in aquis ſubterraneis uitam agunt.
Pri-
mi generis ſunt talpa, mus, rana uenenata, ſpondylis, aſcarides, lumbrici, co-
chleæ cauaticæ: alterius, piſces ſubterranei: quas animantes ſingulas perſe-
quar: & primò quidem talpam.
Ea quadrupes eſt non multum diſſimilis muri, cæ
ea tantum: quanquam oculorum effigies, ſcribit Plinius, ineſt, ſi quis prætentam detra-
hat membranam, quæ non eſt pilis ueſtita: liquido audit etiam obruta, extracta
ex terra, quam in aruis, magis uerò in pratis & hortis, paſſim egerit, diu non
poteſt uiuere: crura habet breuia, quare tarde graditur: digiti, qui in priori-
bus pedib.
ſunt quini, in poſterioribus quaterni, omnes acutis unguiculis, qui
bus terram fodit, armantur: pilos aut habet nigrore ſplendido inſignes: qui
catulis earum ſunt albi.
Veſcitur ranis, etiam uenenatis, lumbricis, radicibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index