Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
Sunt deinde mites, quos Germanorum alij, ut etiam Græci, uocant Coba-
los, quòd hominum ſunt imitatores.
Nam quaſi læticia geſtientes rident: &
multa uidentur facere, quum prorſus nihil faciant.
Alij nominant uirunculos
montanos, ſignificantes ſtaturam, qua plerunque ſunt: nempe nani tres dodran
tes longi.
Videntur aut eſſe ſeneciones & ueſtiti more metallicorum, id eſt, uit
tato induſio, & corio circum lumbos dependentes induti.
Hi damnum dare
non ſolent metallicis, ſed uagantur in puteis & cuniculis: & quum nihil agant,
in omni laborum genere uidentur ſe exercere: quaſi modo fodiant uenas,
modo in uaſa infundant id quod effoſſum eſt: modo uerſent machinam tra
ctoriam.
Quanquam uerò interdum glareis laceſſunt operarios, rariſſime ta-
men eos lædunt.
Nec lædunt unquam, niſi prius ipſi cachinno fuerint, aut
maledicto laceſſiti.
Itaque non admodum diſſimiles ſunt dæmonibus, tum his
qui raro hominibus apparent, quum quotidie partem laboris domi perfici
ant, & curent iumenta: quibus quod noſtri cauſa benigne faciant, generique
hominum ſint, aut ſaltem eſſe uidentur amici, nomen impoſuerunt Germa-
ni, Gutelos enim appellant: tum Trullis uocatis: quos ſexu tam mulierisque
uiri ementito, cùm apud alias nationes, tum maxime apud Suionas in famu
latu fuiſſe fuerunt.
Sed dæmones montani potiſſimum laborant in his ſpe-
cubus, è quibus metalla effodiuntur iam, uel ea effodi poſſe ſpes eſt.
Quocir
ca metallici non deterrentur à laboribus, ſed omen inde capientes alacriori
animo ſunt, & uehementius laborant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index