Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 599 > >|
1
ILLVSTRISS. ET POTEN
TISS
. SAXONIAE DVCIBVS, LAND­
grauijs
Toringiæ, Marchionibus Miſenæ, Comitibus Palatinis
Saxoniæ
, Burggrauijs Aldeburgi & Magdeburgi, Comiti­
bus
Brenæ, dominis terræ Pleiſenſis, MAVRICIO ſacri
Imperij
Archimarſchalco & Electori, atque eius fra­
tri
AVGVSTO, GEORGIVS Agri­
cola
S. D.
Cvm saepe nvmero, illuſtriſſimi Principes, to
tius
rei Metallicæ, ut Moderatus Columella Ruſti
, magnitudinem, tanquam alicuius corporis gran
ditatem, conſideraſſem: uel ſingulas eius partes, quaſi
illius
corporis membra, numerando percenſuiſſem:
ueritus
ſum, ne uita prius me deficeret, quàm uni­
uerſam
percipere poſſem, nedum literis conſecrare:
nam
quàm longe lateque hæc pateat, quot & quan­
tarum
artium, ſi non magna, at aliquantula cogni­
tio
metallicis ad eam tractandam neceſſaria ſit, ex his noſtris libris quiſque in­
telliget
.
Tametſi uerò res Metallica ſit ampliſſima, nec ulla ex parte à Græ­
cis
& Latinis ſcriptoribus, qui extant, abſoluta, perdifficiles habeat explica­
tus
: tamen quia ueterrima eſt, & hominum generi maximè neceſſaria, atque fru
ctuoſiſſima
, non debere à nobis negligi uidebatur.
Etenim Agricultura ſci­
entiarum
nulla ſine dubitatione uetuſtior, tamen hac res Metallica eſt anti­
quior
, uel ſaltem æqualis & coæua: nemo enim omnium mortalium unquam
abſque
inſtrumentis agrum coluit.
Ea uerò, ut etiam reliquarum artium, quarum
omne
opus eſt in faciendo; inſtrumenta aut ex metallis facta ſunt, aut ſine me
tallis
non potuerunt confici: qua de cauſa res metallica hominibus etiam eſt
maxime
neceſſaria.
Nam cùm hi paucis iſtiuſmodi artibus carere poſſint, ea
rumque
maximus ſit numerus, nulla ſine inſtrumentis quicquam efficit: tum
omnium
rerum, quibus magnæ diuitiæ bona & honeſta ratione acquirun­
tur
, nihil eſt arte metallica utilius: ex agris enim bene cultis (ut alias res omit
tam
) fructus capimus uberrimos, ſed uberiores ex fodinis.
Certe una fodi­
na
ſæpe multo maiores utilitatis fructus nobis præbet, quàm agri plurimi:
quocirca
ex omnium ferè ſeculorum memoria cognoſcimus, complures ex
metallis
diuites factos eſſe, & eadem multorum regum fortunas amplificaſſe:
ſed
de his nunc plura non dicam: quod eos locos in primo libro, partim hui
us
operis, partim alterius, inſcripti De ueteribus & nouis metallis, tractaue­
rim
, ac ea, quæ contra metalla & ipſos metallicos dicuntur, refellerim.
Quan­
quam
aut res ruſtica, cum qua metallicam libenter confero, uarie uidetur eſſe
diffuſa
, tamen in multo plures, quàm hæc noſtra, partes non diſtribuitur: nec
tam
facile præcepta huius à me tradi poſſunt, quàm Columella illius tradi­
dit
: quod ipſe complures rei ruſticæ ſcriptores, quos ſequeretur, in manibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index