Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
[Figure 200]
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
< >
page |< < of 599 > >|
1quin etiam ferreum bacillum, in oris ſpeciem formatum, in infimo prioris par
tis bacillo includitur: quod os æquè ac lactericiæ fornaculæ, altum eſt pal­
mum, latum quinque digitos.
Tum prius infimi ordinis bacillum tranſuerſa­
rium ad utrunque oris latus perforatum eſt, ſimilique modo poſterius: per quæ
foramina penetrant duo baccilla ferrea, quæ cùm ipſa, tum quatuor infi­
mi ordinis bacilla ſuſtinent bracteam ferream luto oblitam: cuius etiam pars
è fornacula extat: inferiora quoque fornaculæ latera ab infimo bacillorum or
dine uſque ad ſupremum bracteis ferreis teguntur: quæ filis ferreis affiguntur
ad bacilla, lutoque oblinuntur, ut quàm diutiſſime uim ignium ferre poſſint.

At fictilem fornaculam ex terra pingui & ſpiſſa & mediocri, quod ad molli
tudinem et duriciem attinet, fingere conuenit.
Ea uerò ferè eandem habet al
titudinem quam ferrea: eiusque pes conſtat ex duabus tabulis fictilibus, lon­
gis pedem & tres palmos, latis pedem & palmum.
Vtriuſque aut tabulæ par­
tis prioris utrunque latus ſic ſenſim eſt reciſum ad palmi longitudinem, ut tan­
tummodo latum fiat ſemipedem & digitum: quæ pars eminet è fornacula.

Sed tabulæ ſunt craſſæ ferè ſeſquidigitum: ſimiliter fictiles parietes, qui ad
digitum tranſuerſum à margine ſtatuuntur ſuper inferiorem tabulam, quique
ſuperiorem eodem modo ſuſtinent.
Sunt uerò parietes alti tres digitos, ha­
bentes foramina quatuor, quæ ſingula alta ſunt circiter ternos digitos: ſed
poſterioris quidem partis & utriuſque lateris lata ſunt quinque digitos: prio­
ris uerò latum eſt ſeſquipalmum, ut eò commodius in ipſum pedem, cùm con­
caluerit
imponi poſſint catilli cinerei nuper facti, ibique exiccari.
Verum utraque
tabula ideo exteriori parte filo ferreo, in eam impreſſo, uincitur, ut minus franga­
tur
: utraque etiam non aliter ac bractea ferrea, iccirco tria habet foramina longa
tres digitos, lata digitum, ut cùm ſuperior propter ignium uim, aut propter
aliam cauſam uitium fecerit, inferior pede inuerſo in eius locum ſuccedat: per
ea foramina & cinis ex prunis, ut dixi, decidit, & fornaculæ inſpiratur aura
penetrans in cameram per parietum foramina.
Ipſa uerò fornacula quadran
gula eſt: inferiori eius parte intus lata palmos tres & digitum unum, longa
palmos tres & totidem digitos: ſuperiori lata palmos duos & digitos tres,
ut etiam ipſa fiat anguſtior: Alta autem eſt pedem.
Poſterior etiam eius pars
inferius in medio exciſa eſt in modum ſemicirculi, qui ſit ſemidigitum altus:
pari modo latus utrunque: atque non ſecus ac fornacula in priori eius parte ha
bet os ſuperius rotundum, altum palmum, latum palmum & digitum: cuius
fores feneſtrati etiam ex terra ſunt, habentque anſam.
Quin operculum forna
culæ ex terra factum ſuam habet anſam, filoque ferreo uincitur: tum ipſius for
naculæ exteriorem partem utranque & latus utrunque fila ferrea uinciunt: ex qui­
bus impreſſis triangulorum formæ ſolent effici.
Fornaculæ aut latericiæ
manent ac fixæ ſunt, fictiles uerò & ferreæ ex uno loco portantur ad alterum:
atque latericiæ citius parari poſſunt, ferreæ magis durant, fictiles ſunt aptio­
res.
Metallici præterea faciunt fornaculas temporarias hoc modo. Late­
res tres ſupra focum ſtatuunt, utrinque unum, tertium à tergo: pars prior pa­
tet flatui: his lateribus imponunt bracteam ferream: cui rurſus tres lateres,
qui carbones arceant & contineant.
Sed loco fornacula alia ab alia differt,
quòd quædam in altiori collocetur, quædam in humiliori.
Ea uerò locatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index