Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[211. Figure]
[212. Figure]
[213. Figure]
[214. Figure]
[215. Figure]
[216. Figure]
[217. Figure]
[218. Figure]
[219. Figure]
[220. Figure]
[221. Figure]
[222. Figure]
[223. Figure]
[224. Figure]
[225. Figure]
[226. Figure]
[227. Figure]
[228. Figure]
[229. Figure]
[230. Figure]
[231. Figure]
[232. Figure]
[233. Figure]
< >
page |< < of 599 > >|
propter uim liqueſcendi, quæ ineſt in ſpuma argenti, recrementum exſuda-
uerit, eximunt: refrigeratam à recremento purgant, rurſusque eam comminu
unt: cum eius centumpondio ſeſcuntiam globulorum plumbeorum miſcent:
inijciunt in alterum catillum fictilem: quem ſub tegulam ardentis fornacu-
læ collocant adijcientes ad miſturam paucum puluerem alicuius additamen-
ti compoſiti, quod uenas liquefacit: liquatam eximunt: refrigeratam à recre-
mento
purgant.
Poſtremò eam coquunt in catillo cinereo, quoad omne plum
bum exhalauerit, ſolumque argentum remanſerit.
Nigri autem plumbi uenam
iſto modo experiri conuenit: lapidis plumbarij puri ſemunciam, & chryſo-
collæ, quam boracem uocant, tantundem comminuito, permiſceto, in catillum
fictilem inijcito, carbonem ardentem in media eius parte collocato: quampri-
mum chryſocolla crepuerit, & lapis plumbarius liquefactus fuerit, quod ci-
to eis accidit, carbonem à catillo amoueto: & in ipſius fundo plumbum reſ
debit: quod expendito: & eius portionem, quam ignis conſumpſit, ad calcu
los reuocato.
Si uerò etiam ſcire uolueris, quota argenti particula in plum-
bo inſit, id in catillo cinereo excoquito, uſque dum omne plumbum exhalet.

Vel uenam plumbi qualemcunque urito, lauato, ramenti lotura collecti cen-
tumpondium & pulueris compoſiti, qui uenas liquefacit, tria centumpon-
dia commiſta in catillum fictilem inijcito, & in circulum ferreum colloca-
to ut liqueſcat: refrigeratum à recremento purgato: atque reliqua, ut dictum eſt,
perficito.
Vel accipito uenæ præparatæ uncias duas, æris uſti drachmas
quinque, uitri aut recrementi eius in puluerem redacti unciam unam, ſalis ſe-
munciam
, & miſceto: atque miſturam in catillum triangularem conijcito, eumque
lento igni calefacito ne diſrumpatur.
Vbi miſtura liquefacta fuerit ignem fol-
le magis excitato: deinde ex prunis eximito catillume, t ſinito refrigeſcere in
aere: aqua uerò non perfudito, ne plumbi maſſula nimio frigore commota
cum recrementis miſceatur: atque ſic experimentum fiat falſum: poſtquam au
tem catillus refrixerit, in eius fundo inuenies maſſulam plumbeam.
Vel acci
pito uenæ uncias duas, ſpumæ argenti ſemunciam, uitri Venetiani drachmas
duas, halinitri ſemunciam.
Quod ſi uena difficulter excoquitur, ad eam ad-
ijcito ſcobem ferri elimatam, quæ, quia ualde calefacit, purgamenta facile ſe-
cernit à plumbo ac reliquis metallis.
Quinetiam uena plumbi nigri, ut con-
uenit, præparata conijcitur in catillum, & ſolum ad eam adijciuntur arenæ à
lapide facile liqueſcente reſolutæ, aut ſcobs ferri elimata, & experimentum
perficitur.
Venam uerò plumbi candidi hac ratione experiri poteris: eam
primò urito, deinde comminuito, tum lauato: ramentum lotura collectum
rurſus urito, comminuito, lauato: eius centumpondium unum & dimidium
cum chryſocollæ, quam boracem nominant, centumpondio commiſceto: ex
miſtura, aquis madefacta, maſſulam formato, poſtea carbonem magnum &
teretem perforato.
Foramen aut altum ſit palmum, ſuperius latum digitos
tres, inferius anguſtum: hoc, cùm collocatur carbo, inferiorem locum, illud
ſuperiorem occupet.
Collocetur uerò in catinum fictilem, & undique ad eum
apponantur carbones ardentes.
Vbi uerò carbo perforatus ignem conce-
perit, maſſula in ſuperius eius foramen imponitur, & lato carbone ardente
tegitur: atque pluribus e arbonibus circum eum appoſitis folle acris ignis ex­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index