Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 87[Figure 87]
Alij utuntur cribro, cui uas æneum eſt, utrinque habens anſam æneam qua­
drangulam
: per quas anſas pertica penetrat: cuius alterum caput, quod ex al
tera
anſa eminet ad dodrantem, cùm operarius in funiculum de trabe ſuſpen­
ſum
impoſuerit, perticam ſæpius, & quidem uiciſſim, à ſe abſtrahit, & ad ſe
retrahit
: quo motu per cribri fundum res minutæ decidunt: ſed ut perticæ ca
put
in funem facile imponi poſſit, ipſe inferius bacillo longo duos palmos
diducitur
: etenim duplicatus deſcendit: quod utrunque eius caput ad trabem
ſit
religatum.
Attamen pars funiculi poſt bacillum dependet longa ſemipe­
dem
.
Quinetiam magna capſa in hac re eſt uſitata: cuius fundum uel ex aſſe­
re
foraminum pleno conficitur, uel filis ferreis, ut cæterarum capſarum con
texitur
: ex medijs aſſeribus, qui ad eius latera ſunt, ſemicirculus ferreus ex­
tat
: ad quem funiculus, ex tigno uel trabe ſuſpenſus, alligatur, ut capſa trahi
& in omnes partes inclinari poſſit: ei utrinque duo ſunt manubria, ciſij manu
brijs
non diſſimilia: quæ duo operarij prehendentes capſam, ultro citroque
tractam
et retractam agitant: hac Germani, qui in Carpato monte habitant,
potiſſimum
utuntur: iſtis autem tribus capſis & duobus cribris minutæ res
à
maiuſculis iccirco diſcernuntur, ut earum quæ tranſmiſſæ ſimul lauandæ
ſunt
, æquales fiant portiones: nam fundum tam capſarum quàm cribrorum
foramina
habet, quæ glareas nucis auellanæ magnitudine non tranſmittunt:
in
fundo remanentes metallici ſiccas, ſi metallo non carent, ſub pila ſubij ciunt:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index