Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1uum uel fluuium, atque in eius alueo reſidet. Vt uerò etiam lapillorum par­
tem
metallici capere poſſint, plures in alueo riui uel fluuij faciunt extructio­
nes
ſimilimas his, quæ conficiuntur ſupra moletrinas, ut impetus aquarum
deflectant
ad foſſas, in quibus curſu ſuo ad rotas profluunt.
Ad alterum au­
tem
cuiuſque extructionis latus eſt area ad quinque uel ſex uel ſeptem pedum al­
titudinem
depreſſa, & quaqua uerſus, ſi loci natura ita feret, pedes habens am­
plius
ſexaginta: itaque cùm aqua riui uel fluuij autumno & hyeme inundaue
rit
terram, tunc fores extructionum clauduntur: quo modo uis aquarum li­
mum
cum lapillis permiſtum, rapit in areas: qui uere & æſtate ſimiliter la­
uatur
in area linteis extenſis contecta, & in canali deuexo: colligunturque la­
pilli
nigri, ſed minutuli.
At cùm alueus riui uel fluuij à domicilijs, in quibus
lauantur
lapilli nigri, iam cœperint diſtare quatuor millibus paſſuum, me­
tallici
tales extructiones non faciunt, ſed in pratis ſepes obliquas, & ante ſin
gulas
eiuſdem longitudinis foſſam, ut limus cum lapillis nigris miſtus, riui
uel
fluuij inundationibus raptus in his ſubſideat, ad illas adhæreſcat: qui col­
lectus
item in area & canali lauatur, ut lapilli nigri ab eo ſeparentur: certe qui­
dem
tales areas & ſepes plurimas, quæ iſtius generis limum excipiunt, in Mi
ſena
ſub Aldebergo uidere licet ad Mogelicium fluuium illum ſemper ſub­
rubrum
, cùm ſaxa, cum lapillis nigris permiſta, tunduntur pilis.
Fluuius A. Extructio B. Fores C. Area D. Pratum E. Sepes F. Foſſa G.
108[Figure 108]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index