Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
Atergo autem ſecundi muri ad pedes quindecim ducatur primus murus
altus pedes tredecim.
In utroque collocentur trabes latæ & craſſæ pedem, lon-
gæ pedes decem & nouem atque palmum.
Hæ inter ſe diſtent tribus pedibus.
Cùm autem ſecundus murus duobus pedibus altior ſit primo, in eius tergo
facienda ſunt caua, alta pedes duos, lata pedem, longa pedem & palmum: in
quibus cauis, quaſi in quibuſdam formis, altera trabium capita locentur: at
in eiuſmodi capitum formis includantur capita totidem tignorum ſtatuto-
rum
: quæ alta ſint pedes quatuor & uiginti, lata & craſſa palmos tres: ex quo-
rum capitibus ſuperioribus rurſus totidem tigna pertineant ad capita tigno-
rum, quæ muro primo ſuperpoſita ſunt.
Horum autem ſuperiora capita in
formis tignorum ſtatutorum, inferiora in formis trabium muro primo ſu-
perpoſitarum includantur: atque hæc tigna ſuſtineant tectum, quod è tegulis
coctilibus conſtet.
Singula etiam id genus tigna ſingulis tignis fulciantur:
ſingulis tranſuerſarijs coniungantur cum ſtatutis: ad quæ ſtatuta, quà ſunt
fornaces, affigantur aſſerculi crebri craſſi circiter digitos duos, lati palmum:
quibus & cratibus, inter tigna interpoſitis lutum illinatur, ut & tignis & cra-
tibus ab incendio non ſit periculum.
Atque hoc ſane modo ſe habeat poſteri
or officinæ pars: quæ in ſe continet folles, eorum ſedilia, machinam, quæ fol
les comprimit, organum, quod eoſdem diducit: de quibus omnibus paulo
poſt dicam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index