Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1cto duabus cochleis ferreis, quaſi clauis quibuſdam, id ipſum ad tabulam
affigunt
.
At arcus uterque inter duo tabulata collocatur, & æquè longus eſt
ac
ſuperius tabulatum: uterque conficitur è quatuor tabellis tiliaceis, craſſis di­
gitos
tres: quarum duæ longæ poſteriore parte latæ ſunt digitos ſeptem, pri­
ore
duos & dimidium: tertia, quæ poſterior, eſt lata palmos duos: eius utrunque
caput
, paulo craſſius digito, in formis tabellarum longarum includitur, ibique
pariter
perforatum, ligneisque clauis glutino oblitis & in foramina infixis, cum
ipſis
tabellis longis coniungitur & conglutinatur: quinetiam utrunque eius
caput
unà cum tabellæ longæ capite arcuatur: atque ex eo nomen inuenit.

Quarta
autem tabella, quæ ab eſt ad cubitum à capite follis, diſtendit duas
longas
tabellas: cuius capitula, in formis tabellarum longarum incluſa, cum
eis
coniunguntur & conglutinantur: longa uerò eſt, exceptis capitulis, pe­
dem
, lata palmum & digitos duos.
Sunt præterea aliæ duæ paruulæ tabel­
cum capite follis & inferiore tabulato conglutinatæ, & ad eadem clauis
ligneis
, glutino etiam oblitis, affixæ, quæ longæ ſunt palmos tres et digitos
duos
, altæ palmum, craſſæ digitum: earum dimidia pars paululum reſecta
eſt
.
tabellæ capita longarum tabellarum arcent à foramine capitis follis,
quæ
ni eſſent, eadem capita tanto & tam crebro motu intro compulſa fran­
gerentur
.
Corium aut eſt bubulum uel equinum: ſed bubulum longe mul­
tumque
præſtat equino: utrunque uerò, duo enim ſunt, poſteriore follis parte,
qua
coniunguntur, latum eſt pedes tres & dimidium: ſed ad utrunque tabula
tum
, & ad utrunque arcum longo loro ſingulis ſubiecto affiguntur ferreis cla­
uis
cornutis, qui longi ſunt digitos quinque: eorum autem cornu utrunque lon­
gum
eſt digitos duos & dimidium, latum ſemidigitum.
Verùm ad tabulata
tam
crebris clauis affiguntur coria, ut unius claui cornu alterius cornu ferè
attingat
: ſed ad arcus diſſimiliter.
Nam ad poſteriorem arcus tabellam tan­
tummodo
duobus clauis affiguntur: ad longam utranque quatuor: quo ſane
modo
fit, ut ad unum arcum decem clauis affigantur: atque totidem ad alterum:
quinetiam
interdum, cùm excoctor metum habet ne uehemens motus fol­
lis
ab arcubus corium diuellat ac diſtrahat, extra id ad longas eorum tabellas al
terius
generis clauis affigit tabellas abiegnas: quales ad poſteriores arcuum
tabellas
affigere non poteſt, quod paululum ſint arcuatæ.
Quidam corium ad
tabulata
& arcus clauis ferreis non affigunt, ſed cochleis ferreis, in tabellas
corio
ſuperpoſitas ſimul adactis.
Etſi uerò hæc corij affigendi ratio minus
quàm
altera eſt uſitata, tamen dubium non eſt, quin ei commoditate antecel­
lat
.
Poſtremò follis caput, æquè ac reliquum eius corpus, conſtat ex duobus
tabulatis
, & præterea ex nare.
Superius tabulatum longum eſt cubitum, craſ­
ſum
ſeſquipalmum: at inferius pars eſt inferioris totius corporis tabulati: ſi­
militer
uerò atque ſuperius longum, ſed craſſum palmum & digitum: ex qui­
bus
duobus conglutinatis efficitur caput, in quo perforato naris includitur:
ſed
caput poſteriore parte, ex qua reliquum corpus attingit, latum eſt cubi­
tum
.
Cùm uerò proceſſerit ad tres palmos, anguſtius factum eſt digitis duo
bus
: poſtea tantum reſecatur, ut priore parte fiat teres & craſſum palmos du
os
ac totidem digitos: ubi circulo ferreo, tres digitos lato, cingitur.
Naris autem
eſt
fiſtula ex bractea ferrea facta: cuius prior pars caua, digitos tres lata eſt:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index