Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 144[Figure 144]
Reſtat de uſu, in quo eſt hoc organum. Tigillum ab axis dentibus depreſ­
ſum
comprimit follem: is compreſſus flatum per narem emittit: rurſus uerò
ipſius
capſæ pondere leuatus concipit flatum, qui per foramen ſpiritale in
pſum
penetrat.
Sed machina, cuius dentes tigilla deprimunt, ita ſe habet.
Primo
fit axis, ad cuius alterum caput extra domicilium eſt rota, ad alterum
intra
domicilium tympanum è fuſis conſtans: quod conficitur ex duobus or­
bibus
duplicatis inter ſe diſtantibus pede, craſſis digitos quinque, altis circum­
circa
pedem & digitos duos.
Duplicia autem ſunt: nam uterque ex binis orbi
bus
æquè craſſis compoſitus eſt: atque clauis ligneis conglutinatus: quineti­
am
interdum uterque ſuperius circumcirca laminis ferreis obductus eſt: fuſi
uerò
ſunt numero triginta, longi pedem & palmos duos ac totidem digitos:
utrinque
in orbe includuntur: teretes ſunt & lati digitos tres.
Diſtant etiam in­
ter
ſe totidem digitis.
Atque hoc ſane modo ſe habet tympanum quod ex fu­
ſis
conſtat.
Alterum uerò dentatum eſt ad alterius axis caput: cuius orbis du­
plicatus
craſſus eſt palmos duos & digitum: eius orbis interior, qui compo
ſitus
eſt ex quatuor curuaturis, craſſus eſt palmum: ubique latus palmos du­
os
& digitum.
Exterior uerò, qui eodem modo, quo interior, factus eſt ex
quatuor
curuaturis, craſſus eſt palmum & digitum: non æqualiter latus, ſed
ubi
in eum includitur caput radij, latus eſt pedem & palmum, & digitum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index