Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 599 > >|
1tum metallicæ peritos, tum eos qui impenſam faciunt in metalla. Inter quos
numerari
poſſunt reges, principes, reſpub.
& in his honeſtiſsimus quiſque
ciuis.
Tum denique intelligimus præfectos metallorum, qualis fuit Thucidi­
des
nobilis ille hiſtoriarum ſcriptor, quem Athenienſes præpoſuerunt Tha
ſiorum
metallis.
Attamen conſumere aliquid operæ & laboris in foſsione
uenarum
non eſt indecorum metallicis, maxime ſi ipſi ſumptum fecerint in me
talla
.
Quemadmodum nec magnis uiris proprios agros colere. Alioqui Ro­
manus
ſenatus L.
Quintium Cincinnatum operi agreſti intentum non creaſ­
ſet
dictatorem: nec uiros ciuitatis primarios à uillis arceſsiſſet in curiam.
Simi
liter
neque Maximilianus Cæſar noſtra ætate Conradum aſcripſiſſet in nume
rum
nobilium, qui comites nominantur.
Fuit uero ille, cum in metallis Sne
bergi
operas daret, egentiſsimus: quare cognomentum habebat pauperis.

Sed
non multos poſt annos ex metallis Firſti, quod eſt oppidum in Lotharin
gia
, diues factus, nomen ex fortuna inuenit.
Neque Vladislaus rex in cœtu
eorum, quos uocant Barones, repoſuiſſet Turſium ciuem Cracouienſem, quem
metalla
eius partis regni Vngarorum, quæ quondam Dacia fuit dicta, for­
tunis
locupletarunt.
Quinetiam ne metallica quidem plebs eſt uilis & ab­
iecta
.
Etenim nocturnis æque ac diurnis uigilijs & operibus exercitata ha­
bet
duriciam corporum immanem, facillimeque cum res poſtulat, labores &
munera
militiæ ſuſtinet.
Quippe quæ conſueuit ad multam noctem uigilare,
tractare
ferramenta, foſſas ducere, agere cuniculos, machinas fabricari, one
ra
ferre.
Quocirca rei militaris periti, eam non modo. urbanæ plebi præfe­
runt
, ſed etiam ruſticæ.
Verum ut tandem huic diſputationi finem faciam:
cum
quæſtus maximi ſint fœneratoris, bellatoris, mercatoris, agricolæ, me
tallici
: fœnus autem ſit odioſum, præda crudeliter capta ex fortunis plebis,
non
culpa calamitoſæ, impia, quæſtus metallici honeſtate ac decore præſtet
mercatoris
lucro: non minus ſit bonus quàm agricolæ, multo uberior.

Quis
non intelligit metallicam inprimis eſſe honeſtam?
Certe cum
una
ſit ex decem maximis rebus optimisque, pecuniam magnam bono
modo
inuenire, id homo ſtudioſus & diligens rei familiaris
non
alia ratione facilius quàm metallica poteſt aſſequi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index