Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1quibus plerunque inſunt argenti fere quatuor & uiginti libræ. Alter excoctor
à
primarijs panibus ſeparat maximam argenti partem, quam plumbum ſor
bet
: etenim ad decem & octo centumpondia panum ex ære rudi conflatorum
addit
molybdænæ & ſpumæ argenti duodecim centumpondia: lapidis, ex
quo
conflatur plumbum nigrum, tria: panum durorum, qui plus argenti in
ſe
continent, quinque: panum æreorum fatiſcentium, duo: addit inſuper aliqua
recrementa
, quæ cum excoqueretur æs rude, ſupernatarunt: & particulam ra­
menti
ex cadmijs confecti: quæ omnia item duodecim horarum ſpacio ex­
coquit
, efficitque tot ſecundarios panes, quot pendunt decem & octo centum­
pondia
: atque miſturam æris, & plumbi, & argenti, pendentem duodecim cen
tumpondia
: in quorum ſingulis ineſt argenti ſelibra: quam miſturam, poſt­
quam
conto uncinato detraxit panes, effundit in æneos uel ferreos catinos:
quo
modo quatuor fiunt panes qui inferuntur in officinam, in qua argentum
ab
ære ſecernitur: idem excoctor die ſequenti ad ſecundariorum panum de
cem
& octo centumpondia rurſus adijcit molybdænæ & ſpumæ argenti du
odecim
centumpondia: lapidis, ex quo conflatur plumbum nigrum, tria: pa
num
durorum, qui plus argenti in ſe continent, quinque: recrementa quæ, cùm
ipſe
excoqueret panes primarios, ſupernatarunt: ramentum lotura ex cad­
mijs
quæ tunc fieri ſolent, confectum: quæ omnia ſimiliter duodecim hora­
rum
ſpacio excoquit: atque efficit tot tertiarios panes, quot pendunt tredecim
centumpondia
: ac miſturam æris, & plumbi, & argenti, pendentem unde­
cim
centumpondia: quorum ſingula in ſe continent argenti trientem & ſe­
munciam
: quam, ubi conto uncinato detraxit tertiarios panes, effundit in ære
os
catinos: qua ratione iterum quatuor fiunt panes: qui, ut priores, inferun­
tur
in officinam, in qua argentum ab ære ſecernitur: hoc modo ſecundus ex­
coctor
alternis diebus primarios panes, alternis ſecundarios excoquit.
At ter
tius
excoctor ad tot panes tertiarios, quot capiunt undecim ciſia, addit pa­
num
durorum, in quibus minus argenti ineſt, tria ciſia: & recrementa, quæ,
cùm
ipſe excoqueret ſecundarios panes, ſupernatarunt: & ramentum lotu­
ra
ex cadmijs, quæ tunc fieri ſolent, confectum: ex quibus omnibus excoctis
efficit
tot quartarios panes, quos duros nominant, quot pendunt uiginti cen
tumpondia
, & tot panes duros, qui plus argenti in ſe continent, quot pen­
dunt
quindecim centumpondia: in quorum ſingulis ineſt argenti triens.
Hos
panes
ſecundus excoctor, ut dixi, adijcit ad primarios & ſecundarios panes
cùm
eos recoquit: idem ex tot quartarijs panibus ter crematis, quot recipi­
unt
undecim ciſia, conficit ultimos panes, quorum centumpondium tantun­
modo
ſemunciam argenti in ſe continet: & panum durorum, in quibus mi
nus
argenti ineſt, quindecim centumpondia: in quorum ſingulis ineſt argen­
ti
ſextans.
Hos panes tertius excoctor, ut dixi, addit ad panes tertiarios cùm
eos
recoquit.
Sed ex ultimis panibus ter crematis & recoctis conficitur æs
nigrum
.
At æs rude, ex quo conficitur æs purum, quod uel paucum argen­
tum
in ſe continet, uel non facile liqueſcit, primò excoquatur in tertia forna
ce
cuius os ſemper patet: atque ex eo fiant panes, qui ſepties cremati deinde
recoquantur
, & ex eis confletur æs: cuius panes inferantur in alterius gene
ris
fornacem: in qua ſic tertiò coquantur, ut in æris parte inferiore plus argenti,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index