Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
gantur: qualis machina ſic ſe habeat. Truncus quernus humi locetur longus
pedes quinque, latus et craſſus tres: cuius capſa, in media eius parte priore pa
tens, longa ſit pedes duos & totidem palmos, lata pedes duos, alta palmos
tres & digitos duos: cuius pars extuberans ſupina exiſtat, lata iaceat in trun
co.
In eorum medio locetur ſella ænea: cuius pars ſenſim depreſſa & lata pal
mum, ac digitos duos interiecta ſit inter duas maſſas plumbeas, altior utrinque
lata palmum, eiuſdem ſubiecta.
Itaque tota ſella ſit lata palmos tres & digitos
duos, longa pedem, craſſa palmos duos.
At ſuper truncum utrinque ad latus
capſæ ſtatuatur tignum latum & craſſum cubitum: eorum capita ſuperiora
aliquantum reciſa includantur in formis trabium domicilij: à trunco ſurſum
uerſus ad pedes quatuor, & digitos duos, duo tigna tranſuerſa continenter
coniungantur: quorum utrunque latum & craſſum ſit palmos tres: eorum ca
pita intrin ſecus reciſa includantur in formis exterioribus tignorum ſtatuto
rum, unaque cum eis terebrentur: in quæ foramina infigantur claui ferrei, pri
ore parte cornuti: quorum alterum cornu ſurſum uerſus ad tignum ſtatutum
adigatur, alterum deorſum: poſteriore uerò parte perforati, ut ferreis paxil-
lis latis in foramina infixis, & adactis tigna tranſuerſa coercere poſſint: ea ti-
gna in medio habeant foramen quadrangulum, quaqua uerſus latum palmos
tres & ſemidigitum: in quod pilum præferratum immittatur.
Ab his tignis
tranſuerſis ſurſum uerſus ad pedes tres, & palmos duos: iterum eiuſmodi duo
tigna ſint, habeantque foramen quadrangulum in ſe continens idem pilum: quod
quadrangulum ſit, & longum pedes undecim, latum & craſſum palmos tres:
Eius ferri, longi pedem & palmum, caput longum & latum ſit palmos du-
os, craſſum ſuperius palmum et digitos duos, inferius totidem digitos: nam
paulatim fiat anguſtius.
Cauda uerò longa palmos tres, lata et craſſa, quà de
capite oritur, palmos duos: quò longius ab ipſo diſcedet, eò etiam fiat angu
ſtius.
Superiore parte includatur in pilo perforata, ut paxillus ferreus infigi
poſſit: tribus laminis ferreis quadrangulis uinciatur: quarum infima latum
palmum ſit inter caput ferri et caput pili: media lata digitos tres deinceps ca
put pili cingat: à quo ſuprema totidem digitos lata abſit digitos duos.
Ab in-
fima ferri parte ſurſum uerſus ad pedes duos, & totidem digitos ſit dens qua-
drangulus, è pilo pedem & palmum extans, craſſus palmos duos: attamen,
cum à pilo diſceſſerit ſex digitos, inferius ad duos digitos fiat tenuior: à den-
te ſurſum uerſus ad palmos tres, pilum in medio habeat foramen rotundum:
in quod infigatur clauus ferreus, teres, longus pedes duos, latus ſeſquidigi-
tum: in cuius poſteriore parte caua incluſum ſit manubrium ligneum longum
palmos duos & totidem digitos.
Is clauus in inferiora tigna tranſuerſa incum
bens obſtat, ne ipſum, cùm res hoc non poſtulat, decidat.
Axis autem, qui pi-
lum attollit, utrinque habeat binos dentes: qui inter ſe diſtent palmis duobus
& digitis tribus: qui ex eo extent pedem & palmum, ac digitos duos: qui per
eum penetrantes paxillis adactis firmentur: qui lati & craſſi ſint palmum ac
digitos duos: quorum capita rotundata tegantur lamina ferrea æque ac ipſa
lata, utrinque pedem demiſſa, clauis ferreis ad ea affixa: quæ capita habeant fo
ramina rotunda: in quæ includatur axiculus ferreus per axiculum æneum pe-
netrans.
Illi ab altera parte caput ſit latum, ab altera foramen, in quod infiga

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index