Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1 Atque ob hanc cauſam & uarietatem pelles eius ſunt precioſæ. Multa frumenti
grana in ſpecum congerit, et utrinque dentib.
malas eum amplas habet atque laxas,
mandit.
Quare noſtri hominem uoracem huius animantis nomine appellant,
tanquam ſciurus priorib.
pedibus tum aures & os demulcet, tum cibum ſumit:
inque eos erectus, poſteriorib.
& clunibus inſiſtens edit. Ager Toringiæ eo­
rum animalium plenus ob copiam & bonitatem frumenti, neque Miſenæ eo­
rum expers eſt: nam in tractu Pegano & Lipſiano reperiuntur.
Criceto mi
nor eſt uormela, & magis uaria.
Etenim præter uentrem, qui item niger eſt, to
tum corpus albis, ſubluteis, rutilis, obſcure fuluis maculis decoratur.
Cauda
etiam, quæ longa ſefquipalmum, habet pilos cinereos cum candidis permi­
ſtos, ſed extrema parte nigros.
Hactenus dixi de murium & muſtelarum
ac cognatorum animalium generibus, quorum maxima pars ſuccedit cauernas
ſubterraneas: nunc de hiſtrice dicam, qui item in ſpecus ſecedit, ſed æſtiuis,
ut Albertus ſcribit, menſibus: idque facit contra morem cæterarum animanti
um.
Eum Græci quidam a)kanqo/xoiron uocant, quòd & ſimilitudinem gerat
ſpeciemque porci bimeſtris, & ſpinis erinacei inſtar hirſutus ſit: attamen caput
habet leporino ſimilius: aures humanis, pedes urſinis.
Iuba ei eſt ſuperiore
parte erecta & priore cana, tubercula cutis, quæ ex utraque oris parte ſunt, ſe­
tas longas & nigras continent ex eis natas: quin reliquæ etiam ſetæ ſunt ni­
græ.
Primæ ſpinæ à medio oriuntur dorſo & à lateribus, ſed longiſſimæ à la­
teribus, ſed longiſſimæ à ſuperiore eorum parte.
Quæ ſingulæ partim nigræ,
partim candidæ ſunt: longæ duos, uel tres, uel quatuor palmos, quas, ſi quan
do
libitum fuerit, ut pauo caudam erigit, ingreſſurus in caueam demittit: ir
ritatus iracundia cum cutem intendit, miſſiles in ora urgentium canum infi­
git, aut tanto impetu iaculatur ut in ligno figat.
Dentes, ut lepus, quatuor ha
bet longos, duos ſuperiore parte, & duos inferiore.
Noctu uigilat, interdiu
dormit.
Veſcitur pane comminuto, pomis, pyris, rapis, paſtinacis, bibit aquam,
ſed cupide uinum dilutum.
Hoc animal gignit India & Africa, unde ad nos
nuper allatum eſt.
Vrſi præterea ſe hyemis tempore in ſpecuum latebras,
quas locus ipſis ſuppeditat, conijciunt: quòd ſi nullas ſuppeditet, eas priori
bus pedibus pro manibus uſi, faciunt ex ramis & fruticibus congeſtis & ita
conſtructis ut non recipiant imbres, in quæ latibula ſupini irrepunt.
Timent
enim de ſuis ueſtigijs, quòd in ſolo impreſſa eos uenatoribus prodant.
Ma­
res autem quadraginta dies, fœminæ quatuor menſes ſe occultant latebris:
quo tempore candidam informemque carnem & pariunt, & lambentes ſen­
ſim in propriam formant figuram: quod non ignorauit Ouidius qui
Nec catulus partu, quem reddidit urſa recenti,
Sed male uiua caro eſt: lambendo mater in artus
Fingit, & in formam, quantam capit, ipſa reducit.
Abditi primum iacent & arctius dormiunt ad dies quatuordecim, multunque
tam graui ſomno fiunt pingues: deinde reſident, & priores pedes ſugentes
uitam ducunt.
Ex latibulis uerò rurſus prodeunt uere: mares ualde pin­
gues, fœminæ non item, quod pepererint eo tempore, aluum aſtrictam ſol­
uunt aro herba deuorata.
Etſi uerò urſi ſunt auidiſſimi cædis, tamen urſæ in
homines ſi proſtrauerint ſe, & os ad terram uerterint, ac aerem ſpiritu non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index