Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1aut hauriuntur ſitulis uel orbiculis: cùm multæ, uel extrahuntur in utribus, uel
hauriuntur pilis.
Sed primò machinas ſitulis aquas exantlantes in medium pro
feram, quarum tres ſunt ſpecies: prima ſic ſe habet.
Loculamentum quadrangulum
totum conſtat ex cancellis ferreis, altum pedes duos et dimidium: longum item pedes
duos & dimidium, ac inſuper ſextantem & quartam digiti partem: latum quadran­
tem & ſemunciam: in quo ſunt tres axiculi ferrei ſtrati, qui in catillis uel latis cir
culis ferreis acie temperatis uerſantur: atque quatuor ferrea tympana: quorum
duo ex fuſis conſtant, totidem ſunt dentata.
Circum axiculum infimum extra locula
mentum eſt rotula lignea, ut propenſior ad motum fiat: intra loculamentum mi
nus prioris generis tympanum, quod ex octo fuſis, ſextantem & ſemunciam lon­
gis, conſtat: circum alterum axiculum è loculamento non eminentem, ac iccirco tan
tummodo longum pedes duos & dimidium, unciam, atque tertiam digiti partem, eſt alte
ra parte minus tympanum dentatum, quod habet octo & quadraginta dentes:
altera maius prioris generis tympanum, quod ex duodecim fuſis, quadrantem
longis, conſtat.
Circum aut tertium axiculum, craſſum unciam & tertiam eius partem,
eſt maius tympanum dentatum ex eo undique pedem aſſurgens: quod habet du­
os et ſeptuaginta dentes: utriuſque uerò tympani dentibus ſunt cochleæ: qua
rum ſtriges in tympanorum ſtrias aguntur, & contra carum ſtriæ in eorundem ſtri­
ges, ut in fractorum locum alij reponi poſsint.
Tam aut dentes quàm fuſi ſunt
acie temperati: at ſupremus axiculus ex loculamento extans ita artificioſè eſt
incluſus in forma alterius axiculi, ut unus eſſe uideatur: is per receptaculum,
ex tignis compoſitum, quod eſt circum puteum penetrans, in unci ferrei, in craſſo
trunco querno incluſi, orbiculo, ex mera ferri acie facto, uerſatur: circum eum
axiculum eſt tale tympanum, quale habent machinæ pilis aquas haurientes: cui ſi
militer ſunt fibulæ ter curuatæ: quib.
quia ferreæ catenæ ductariæ annuli in
hærent, tam magnum onus cam retrahere non poteſt: qui annuli non ſicuti cæte
rarum catenarum annuli ſunt integri, ſed quiſque ſuperiore parte utrinque curua­
tus ſequentem recipit: quo circa duplicis catenæ ſpeciem gerit: qua uerò alter
alterum recipit, ſitulæ, ex laminis ferreis uel æreis factæ, ſemicongiales ad eos
loris alligantur: quare ſi annuli fuerint centum, totidem erunt ſitulæ aquas effe­
rentes: earum aut ora extant, & operculis tecta ſunt, ne aquas effundant cùm
putei fuerint decliues.
Nam cùm recti fuerint, ſitulæ operculis neceſſe non
habent.
Itaque uectiarius infimi axiculi caput in uectis forma includens eum
ſimul cum tympano uerſat: cuius fuſi conuertunt alterius axiculi tympanum
dentatum.
Quoniam uerò una cum ipſo circumagunt id, quod ex fuſis conſtat,
hi rurſus ſupremi axiculi tympanum dentatum uerſant atque alterum, cui fibulæ
ſunt infixæ: quomodo catena ſimul cum uacuis ſitulis demittitur iuxta ue­
fundamentum per annulum paululum compreſſum in lacunam uſque ad imum libra­
mentum: cuius tympani axiculus ferreus utrinque in craſsi ferri catillo uerſa­
tur: in quo tympano catena inuoluta ſitulis aquas haurit: quas plenas iuxta
uenæ tectum extracta peruehit ſuper axiculi ſupremi tympanum, ac ſemper tres
ſimul inuerſas aquam effundere cogit in labrum ex quo effluit in cuniculi cana­
lem.
Veruntamen talis machina minus eſt utilis, quòd, cùm ſine magno im­
pendio conſtrui non poſsit, paucas aquas efferat: & quidem tardius, ut eti­
am cæteræ machinæ quibus plura ſunt tympana.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index