Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1ſtæ dimidiam drachmam. Quod ſi etiam tum repugnabit, tantundem fecis
aceti
, aut aquarum, quæ aurum ab argento ſecernunt, etiam uſtæ, atque maſſu­
la
in fundo catilli reſidebit: quam iterum coquito in altero catillo fictili, ter­
tiò
in cinereo.
Sed utrum pyrites aurum in ſe contineat necne, anteaquam
in
fornacula excoquatur, ſic cognoſcimus.
Si ter crematus, ter acri aceto re­
ſtinctus
, non fuerit fractus, nec ei color immutatus, auri particeps eſt: ſed
cetum
, quo reſtinguitur, permiſtum ſit, uel cum hominis urina uel cum ſale,
qui
in ipſum coniectus & ſæpius agitatus triduo reſoluitur: nec pyrites au­
ro
caret, qui cùm crematus coticulæ atteritur, eam eodem modo colorat, quo
cùm
atterebatur crudus, colorabat.
Nec auri expers eſt is, cuius ramentum lo­
tura
collectum igni coctum facilè liqueſcit, olet parum, pulchrum remanet:
ſed
id ipſum cùm igni coquitur, in carbonem excauatum inijcitur, & altero
carbone
tegitur.
Quinetiam uenam auri, ſeu potius eius arenam & ramentum
lotura
, uel puluerem alio modo collectum ſine igni experimur: nam eius pau­
lum
aqua madefacti & igni ſic calfacti, ut odorem incipiat expirare, pars una,
argenti
uiui partes duæ primò conijciuntur in patinam ligneam, catini mo
do
profundam: & commiſcentur: deinde cum pauca urina duarum horarum
ſpacio
conteruntur: & quidem piſtillo ligneo, donec miſtura farinæ ex aqua
ſubactæ
inſtar craſſeſcat: & nec argentum uiuum à ramento lotura collecto,
neque
ramentum lotura collectum ab argento uiuo dinoſci poſſit.
Tum aqua
calida
uel ſaltem tepida, in patinam infuſa uſque eo lauatur dum effundatur pu
ra
: deinde in eandem patinam infunditur frigida, ac mox argentum uiuum,
quod
aurum omne abſorbuit, à reliquo ramento lotura collecto ſecretum in
unum
confluit: poſtea id ab auro hac ratione ſeparatur.
Olla tegitur linteo,
filorum
lini xylini contextu facto, uel aluta tenui: in cuius mediam partem ma
nu
depreſſam miſtura infunditur: poſt aluta complicata funiculo incerato
ligatur
, & argentum uiuum per eam expreſſum patina excipit.
Aurum ue­
, quod in aluta reſedit, in catillum fictilem effunditur, atque ardentibus car
bonibus
appoſitis purgatur.
Alij ſpurciciam non eluunt aqua calida, ſed
cri
lixiuio & aceto: eos enim liquores in ollam infundunt, & in eandem ra­
mentum
lotura collectum cum argento uiuo permiſtum conijciunt: mox ol­
lam
reponunt in loco tepido, poſt horas quatuor & uiginti liquores cum ſpur
cicia
effundunt, & argentum uiuum eo, quo dixi, modo ſeparant ab auro: de­
inde
in urceum, in terra defoſſum, hominis urinam infundunt: & urceo im
ponunt
ollam, cuius fundum habet foramen: inque eam aurum inijciunt, &
perculo
tectam oblinunt: etiam quà cum urceo coniungitur: tum igni coquunt
donec
rubeſcat olla.
Refrigeratum poſtremò aurum, ſi æs in eo ineſt, cum plum
bo
excoquunt in catillo cinereo, ut id ipſum æs ab eo ſeparari poſſit: ſin ar­
gentum
, ab eo aqua, quæ hæc duo ſecernit metalla, ſeparant.
Quidam, cùm
aurum
ſecernunt ab argento uiuo, miſturam in alutam non infundunt, ſed
eam
inijciunt in uas fictile cucurbitinum, quod in fornacula locatum carbo
nibus
ardentibus ſenſim calfaciunt: mox operculi foramen bractea ferrea te
gunt
: quæ humore ſudat.
Sed quamprimum amplius non ſudauerit, eam lu
to
oblinunt: & ad breue tempus coquunt: poſt operculum de olla remouent:
& argentum uiuum, quod ad ipſum adhæret, pede leporino detergentes ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index