Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1us retinere, quantum ſine labore ferre poſſent, reliquum deſe abijcere.
Quin Anacreon Teius uetus atque nobilis poeta quinque talenta, quibus à
Polycrate donatus fuit, cum de ijs duas noctes ſolicitus fuiſſet, reddidit
dicens, non eſſe digna curis, quæ ſint ſuſcipienda de ipſis.
Nobiles item
& egregiè fortes imperatores fuerunt philoſophorum ſimiles auri argentique
deſpicientia ac contemptione: ſiquidem Phocion Athenienſis, qui ſæpius
dux exercitus fuit, magnum auri pondus, ſibi dono miſſum ab Alexandro
Macedonum rege, paruum duxit & contempſit.
& M. Curius aurum,
Fabricius Luſcinus argentum & æs referre Samnitibus iuſsit.
Sed etiam
reſpub.
quædam aurum & argentum legibus & inſtitutis ab uſu et tracta
tione ſuorum ciuium excluſerunt.
Etenim Lacædemones decreto & diſci
plina Lycurgi diligenter inquirebant in ſuos ciues, ea poſsiderent nec ne,
poſſeſſor autem deprehenſus pœnas legibus & iudicio dedit.
& oppidi
ad Tigrim, quod Babytace nominabatur, incolæ atque habitatores aurum
defodiebant in terra, ne quis eo uteretur.
& Scytarchæ uſum auri argen­
tique condemnabant, ut auaricia ſe abdicarent.
Tum metalla conuicijs ia­
ctantur.
Primo autem petulanter iſti maledicunt auro & argento, uocantque
funeſtas
& nefarias peſtes humani generis, nam ea qui poſsident maximo
in periculo ſunt, quos deficiunt, poſſeſſoribus tendunt inſidias, quam­
obrem utriſque ſæpenunero cauſa interitus & exitij fuerunt.
Siquidem Po­
lymneſtor rex Thracum, ut potiretur auro, interfecit Polydorum illuſtrem
hoſpitem & filium Priami, ſoceri ſui & ueteris amici.
Theſauros quoque
auri argentique ut raperet Pygmaleon Tyriorum rex ſororis maritum & ſa­
cerdotem, nullam habens rationem neque affinitatis, neque religionis, ob­
truncauit.
Auri gratia Eriphyle Amphiaraum maritum hoſti prodidit.
Laſthenes Olynthum urbem Philippo Macedoni: Sp. Tarpeij filia auro
corrupta Sabinos in arcem Romanam accepit.
C. Curio patriam auro
uendidit Cæſari dictatori.
At Aeſculapio ſummo medico, & ut habitus
eſt, Apollinis filio, aurum interitus cauſa fuit.
Similiter M. Craſſus cum
auro Parthorum inhiaret, profligatus una cum filio & undecim legioni­
bus, hoſti ludibrio fuit.
Is enim aurum liquidum infundens in rictum in­
terfecti dixit: Aurum ſitiſti, aurum bibe.
Sed quid multis hiſtoriarum ex­
emplis hic nobis opus eſt?
cum uideamus diebus ferè ſingulis propter au
rum argentúmue fores effringi, perfodi parietes, miſeros uiatores occidi,
ab iſto rapaci & crudeli genere hominum nato ad furta, ad ſacrilegia, ad ex­
curſiones & latrocinia, fures contra correptos ſuſpendi, ſacrilegos uiuos
comburi, latronum artus rota confringi, bella quoque non exitioſa tantum
ijs quibus inferuntur, ſed ijs etiam qui ea faciunt, geri propter eadem.

Quinetiam ea ipſa, dicunt, dant facultatem ad omne flagitium, uirginum
ſcilicet corruptelas, & adulteria, & inceſta, ſtupra denique quæ per uim of­
feruntur
.
Itaque Poetæ cum fingunt louem in aureum imbrem uerſum, atque
illapſum in ſinum Danaes, non aliud uolunt, quàm ipſum auro muniſſe
ſibi tutam uiam, qua ingrederetur in turrim ad uitium faciendum uirgini.

Præterea auro & argento multorum fides labefactatur, emuntur iudicia,
infinita ſcelera eduntur.
Etenim ut Propertius inquit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index