Quinetiam arenæ cum auri ramentis permiſtæ lauantur in lacuſculo, uel
in lacu, uel in alueo. Lacuſculus, ex poſteriore parte patens, aut ex arboris
trunco quadrangulo cauatur, aut ex aſſere craſſo, ad quem tabellæ eminen
tes affiguntur, conficitur longus pedes tres, latus ſeſquipedem, altus digitos
tres: eius cauum in aluei altera parte anguſti figuram formatur: quam partem
anguſtam ad caput conuertit: ad quod habet duo manubria longa, quibus
in riuo curſum uerſus ducitur & reducitur: hoc modo lauatur arenula, ſiue
in ea fuerint auri ramenta, ſiue lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum
conficitur.

Lacuſculus A. Cauum B. Manubria C.