Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1gitos: inferiore uncinatum. Eiuſmodi uerò annulus altus & latus eſt digitos
duos
: at uncus altus eſt digitos tres.
Talis autem inſtrumenti pars media in­
ter
annulum & uncum longa eſt palmos tres, & digitos duos.
Sed in annu­
lo
huius inſtrumenti incluſa eſt uel cauda follis, uel annulus magnus eam pre
hendens
, qui craſſus eſt digitum: eiuſdem ſuperior caua pars lata eſt palmos
duos
, inferior digitos duos: alter annulus ferreus, priori non diſſimilis, retro
caudam
follis prehendit: is anguſtiorem partem ſurſum uerſus habet: in qua
incluſus
eſt annellus alterius inſtrumenti ferrei ſimilis priori: cuius uncus ad
ſuperiora
tendens prehendit funem religatum ab annulo ferreo prehenden­
te
caput tigni, de quo mox dicturus ſum.
Vel contra ferreus annulus caput
tigni
prehendit, in unco autem incluſus eſt annellus alterius inſtrumenti fer
rei
, cuius annulus caudam follis cingit: quo modo carent fune.
Porrò trabi­
bus
in duobus muris collocatis imponitur trabs à tignis ſuperioribus ſtatu
tis
diſtans pedibus quatuor & dimidio: quæ lata eſt palmos duos, craſſa ſeſ­
quipalmum
: in cuius forma includitur inferius caput tigni ſtatuti, longi ex­
ceptis
capitibus pedes ſex & palmos duos, lati palmos tres, craſſi duos.
Eiuſ
modi
uerò caput ſuperius includitur in forma alterius tigni: quod arctè ſub
ijcitur
tignis, quæ ex ſtatutis ad obliqua pertinent.
Id uerò tignum latum eſt
palmos
duos, craſſum unum.
Tignum præterea ſtatutum ſurſum uerſus ad
duos
pedes perforatum eſt: quod foramen altum eſt pedes duos, latum di­
gitos
ſex.
Per eiuſdem tigni foramen rotundum, quod ad ipſius latera eſt ſur­
ſum
uerſus ad tres pedes & palmum, atque per foramen tigni, in ipſo incluſi,
penetrat
axiculus ferreus: circa quem, quia uerſatur tignum, deprimi & attol­
li
poteſt: quod longum eſt pedes octo.
Eius alterum caput ſuperiore parte
altius
eſt reliquo corpore ad tres digitos, ſub qua eminentia formam habet
latam
digitos duos, altam tres, in qua incluſus eſt annulus ferreus, à quo fu­
nem
religatum eſſe dixi.
Is longus eſt palmos quinque. Superior eius pars ca
ua
eſt lata palmos duos & totidem digitos, inferior palmum & digitum: ei­
uſdem
tigni dimidia pars, de cuius capite iam feci mentionem, alta eſt palmos
tres
, craſſa unum: extatque è tigni ſtatuti foramine, in quo incluſum eſt, tres
pedes
.
Dimidia uerò, cuius caput ſpectat tergum muri fornacum, alta eſt pe
dem
& palmum, craſſa pedem: ſupra quam partem ſtatuta & affixa eſt capſa
longa
pedes tres & dimidium, lata pedem & palmum, alta ſemipedem.
Ea
uerò
uariat: nam inferius aut anguſtior eſt, aut æquè ac ſuperius lata: utraque
lapidibus
& terra completur, ut ponderoſa fiat.
Hoc autem excoctori cauen­
dum
& prouidendum eſt, ne lapides crebro motu ex capſa excidant: quod
ipſum
efficiet bacillo ferreo ex utraque parte cuneato, ſi id capſæ ſuperiniectum
utrinque
in tignum egerit: lapides enim retinere poteſt.
Quidam capſæ loco
in
tignum infigunt bacilla quatuor, pluráue, atque inter ea lutum interijciunt, ut
quoties
res poſtulauerit, toties ad pondus addere, uel de eo adimere poſſint.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index