Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
attinet alijs aſſimile: quæ omnia iccirco tam longa bacilla habent ferrea, ne
ignis ligneum manubrium comburat.
Porrò cùm iam ſtannum fuerit ex
catino effuſum, tum præfectus rationibus, & præſes fodinæ panes appen-
dant.
Magiſter uerò conto totum fornacis os perfringat: atque ex ea altero
conto uncinato & rutro ac raſtro quinquedenti cadmias & carbones extra
hat.
Contus ille non diſſimilis ſit altero uncinato, ſed maior & latior. Rutri
uerò manubrium longum ſex pedes, ex dimidia parte ferreum exiſtat, ex di
midia ligneum.
Fornace autem refrigerata magiſter cadmias ad parietes ad-
huc adhærentes decutiat ſpatha quadrangula, longa digitos ſex, lata palmum,
priore parte acuta: quæ teres manubrium habeat longum pedes quatuor,
dimidia ex parte ferreum, ligneum ex dimidia.
Atque hæc prima uenarum ex
coquendarum ratio eſt.
Venæ autem auri & argenti diuites, quia plerunque
ex inæqualibus partibus conſtant, quorum aliæ ocyus, aliæ tardius liquan-
tur, tribus potiſſimum de cauſis non poſſunt alia ratione citius & commo-
dius excoqui: quarum una eſt: quoties os fornacis oppilatum conto aperi-
tur, toties excoctor poteſt conſiderare utrum uena nimis lente uel cito lique-
ſcat, an ſparſim feruens non coeat in unum: primo modo uena tardius exco
quitur non ſine maiore impendio: altero metallum, cum recrementis permi
ſtum, ex fornace effluit in catinum, in quod recoquendum rurſus impenſa
facienda eſt: tertio metallum ignis ardore conſumitur.
His uerò incommodis
hæc remedia ſunt: ſi uena lente liqueſcit aut non coit, oportet aliquam por-
tionem ad additamenti, quod uenam liquefacit, pondus adijcere: ſi nimis
cito liqueſcit, aliquam de eo detrahere.
Altera cauſa eſt: toties miſturam au-
ri cum plumbo, uel argenti cum eodem, quod ſtannum nominatur, experi-
ri poſſumus, quoties ea ex fornace, conto aperta, effluxerit, & in catino reſe-
derit: quod experimentum nos docet de miſtura auro uel argento ne ſit di-
uitior facta, cùm os fornacis aut ſecundo recluditur aut tertio: an debilis &
uiribus carens nullum amplius aurum uel argentum ſorbuerit.
Etenim ſi di
uitior facta fuerit, aliqua plumbi portione ad eam adiecta uires eius refici de
bent: ſi non, ex catino eſt effundenda ut aliud plumbum recens imponi
poſſit.
Tertia cauſa de tribus eſt: quando quidem fornacum os, cum uenæ
cæteris rationibus excoquuntur, ſemper patet, anteaquam auri uel argenti
diuites, quæ eiuſmodi ſunt ut diutius repugnent & reſiſtant ignis ardori, ca
lefiant & liquentur, additamenta facile liqueſcentia ex fornacibus effluunt.

Sequitur igitur, ut aliqua talium uenarum pars aut comburatur aut cadmia
commiſceatur: quo modo interdum uenarum maſſulæ, prorſus non lique-
factæ, in cadmia ſolent inueniri: contra cùm eædem ore fornacis ad tempus
clauſo excoquuntur, neceſſe eſt ipſas & additamenta ſimul coqui & permi-
ſceri.
Quanquam enim additamenta citius quàm uenæ liqueſcunt, tamen ea
liquefacta, quia ſunt in fornace concluſa, uenam quæ non facile liquatur, li-
quefaciunt & cum plumbo permiſcent.
Id enim combibit aurum uel argen
tum non aliter ac plumbum candidum uel nigrum, in catino liquefactum,
ſorbet aliud non liquefactum, cùm in ipſum coniectum fuerit.
Si uerò lique
factum non liquefacto ſuperfunditur, id, quia undique defluit, ſimiliter non
liquefacit.
Ex his igitur omnibus ſequitur uenas auri uel argenti diuites

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index