Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
quibus plerunque inſunt argenti fere quatuor & uiginti libræ. Alter excoctor
à primarijs panibus ſeparat maximam argenti partem, quam plumbum ſor
bet: etenim ad decem & octo centumpondia panum ex ære rudi conflatorum
addit molybdænæ & ſpumæ argenti duodecim centumpondia: lapidis, ex
quo conflatur plumbum nigrum, tria: panum durorum, qui plus argenti in
ſe continent, quinque: panum æreorum fatiſcentium, duo: addit inſuper aliqua
recrementa, quæ cum excoqueretur æs rude, ſupernatarunt: & particulam ra-
menti ex cadmijs confecti: quæ omnia item duodecim horarum ſpacio ex-
coquit, efficitque tot ſecundarios panes, quot pendunt decem & octo centum-
pondia
: atque miſturam æris, & plumbi, & argenti, pendentem duodecim cen
tumpondia: in quorum ſingulis ineſt argenti ſelibra: quam miſturam, poſt-
quam conto uncinato detraxit panes, effundit in æneos uel ferreos catinos:
quo modo quatuor fiunt panes qui inferuntur in officinam, in qua argentum
ab ære ſecernitur: idem excoctor die ſequenti ad ſecundariorum panum de
cem & octo centumpondia rurſus adijcit molybdænæ & ſpumæ argenti du
odecim centumpondia: lapidis, ex quo conflatur plumbum nigrum, tria: pa
num durorum, qui plus argenti in ſe continent, quinque: recrementa quæ, cùm
ipſe excoqueret panes primarios, ſupernatarunt: ramentum lotura ex cad-
mijs quæ tunc fieri ſolent, confectum: quæ omnia ſimiliter duodecim hora-
rum ſpacio excoquit: atque efficit tot tertiarios panes, quot pendunt tredecim
centumpondia: ac miſturam æris, & plumbi, & argenti, pendentem unde-
cim centumpondia: quorum ſingula in ſe continent argenti trientem & ſe-
munciam: quam, ubi conto uncinato detraxit tertiarios panes, effundit in ære
os catinos: qua ratione iterum quatuor fiunt panes: qui, ut priores, inferun-
tur in officinam, in qua argentum ab ære ſecernitur: hoc modo ſecundus ex-
coctor alternis diebus primarios panes, alternis ſecundarios excoquit.
At ter
tius excoctor ad tot panes tertiarios, quot capiunt undecim ciſia, addit pa-
num durorum, in quibus minus argenti ineſt, tria ciſia: & recrementa, quæ,
cùm ipſe excoqueret ſecundarios panes, ſupernatarunt: & ramentum lotu-
ra ex cadmijs, quæ tunc fieri ſolent, confectum: ex quibus omnibus excoctis
efficit tot quartarios panes, quos duros nominant, quot pendunt uiginti cen
tumpondia, & tot panes duros, qui plus argenti in ſe continent, quot pen-
dunt quindecim centumpondia: in quorum ſingulis ineſt argenti triens.
Hos
panes ſecundus excoctor, ut dixi, adijcit ad primarios & ſecundarios panes
cùm eos recoquit: idem ex tot quartarijs panibus ter crematis, quot recipi-
unt undecim ciſia, conficit ultimos panes, quorum centumpondium tantun-
modo
ſemunciam argenti in ſe continet: & panum durorum, in quibus mi
nus argenti ineſt, quindecim centumpondia: in quorum ſingulis ineſt argen-
ti ſextans.
Hos panes tertius excoctor, ut dixi, addit ad panes tertiarios cùm
eos recoquit.
Sed ex ultimis panibus ter crematis & recoctis conficitur æs
nigrum.
At æs rude, ex quo conficitur æs purum, quod uel paucum argen-
tum in ſe continet, uel non facile liqueſcit, primò excoquatur in tertia forna
ce cuius os ſemper patet: atque ex eo fiant panes, qui ſepties cremati deinde
recoquantur, & ex eis confletur æs: cuius panes inferantur in alterius gene
ris fornacem: in qua ſic tertiò coquantur, ut in æris parte inferiore plus argenti,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index