Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1uerò halinitri libras tres, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile i­
gni liqueſcit tertij generis duas, æruginis, ſtibij, ſcobis ferri elimatæ, amian­
ti ſingulorum ſelibram, aquæ fontanæ libram & ſextantem.
Atramentum
autem ſutorium, ex quo hæ aquæ confici ſolent, omne prius reſoluatur in pul
uerem hoc modo.
Ipſum inijciatur in catinum fictilem interius ſpuma argenti
obductum, & coquatur donec liqueſcat: tum filo æreo agitetur: poſtea refri
geratum teratur in puluerem: eodem modo halinitrum ui ignis liquatum et
refrigeratum conteratur in puluerem: quin alumen: quod tamen quidam bræ
cteæ ferreæ impoſitum urunt, ac in puluerem reſoluunt.
Quan quam autem
omnes illæ aquæ auri etiam ramentum uel puluerem ſeparant à ſpurcicía, ta
men ſunt quædam compoſitiones, quæ ſingularem uim habent: earum prima
conſtat ex æruginis libra, atramenti ſutorij dodrante.
Ad ſingulas uerò libras
affunditur aquæ fontanæ uel fluuialis ſextans: de qua re, ad omnes compoſitio­
nes
pertinente, ſemel dixiſſe ſatis eſt.
Altera compoſitio conficitur ex auripig­
menti facticij, atramenti ſutorij, calcis, aluminis, cineris qua lanarum infecto
res utuntur ſingulorum libra, æruginis quadrante, ſtibij ſeſcuntia.
Tertia ex
atramenti ſutorij libris tribus, halinitri una, amianti ſelibra, lateris cocti item
ſelibra.
Quarta ex halinitri libra, aluminis item libra, ſalis ammoniaci ſelibra.
Fornax autem, in qua ualens aqua conficitur, latericia ſit & quadrangula,
longa quidem & lata pedes duos, alta totidem pedes & ſemiſſem præterea.

Laminis uerò ferreis, quas ſuſtineant bacilla ferrea, tegatur.
Hæ laminæ ſu­
perius luto obductæ in medio eorum loco habeant tantum foramen rotun
dum, quantum capere poſſit catinum fictilem, in quo ampulla uitrea collo­
catur: & ab utroque eius foraminis latere bina foramina ſpiritalia, quæ par­
ua ſint & ſimiliter rotunda: infima fornacis pars, ubi ad altitudinem palmi
aſſurrexit, rurſus laminas habeat ferreas, quas item bacilla ferrea ſuſtineant,
ut ipſæ laminæ carbones ardentes: poſt à fronte media habeat os, ignis in for
nacem inijciendi cauſa factum, altum atque latum ſemipedem, atque ſuperius ro­
tundum: ſub quo ſit os ſpiritale.
In catinum autem fictilem, in foramen collo­
catum, inijciatur arena pura: cuius altitudo ſit ad digitum tranſuerſum: in quam
ampulla uitrea imponatur tam altè quàm eſt obducta luto.
Etenim eius par
ti paulo plus quàm quartæ, & quidem infimæ lutum ferè liquidum octies
aut decies uix cultelli craſſitudine illinitur, & toties rurſus exiccatur, ut eius
luti craſſitudo ſit ad pollicem tranſuerſum: eiuſmodi lutum cum pilis & lino
xylino, uel floccis à panno abraſis, & ſale, ne rimis fatiſcat, permiſtum ſit, &
bacillo ferreo ſæpius uerberatum.
Tam autem multæ res, ex quibus compoſi
tio
conſtat, in ampullam non concludantur ut prorſus plena fiat, ne non ex­
coctæ ferantur ad operculum: id item uitreum cum ampulla linteolis, farina
triticea, oui albumine & aqua madefacta, illitis arctiſſime coniungatur: & ea
parte eis lutum, quod careat ſale, illinatur.
Simili modo naris operculi cum al­
tera ampulla uitrea, quæ aquam, qua ipſa ſtillat, recipit, linteolis coniunga­
tur, & ea parte luto obducatur.
Attamen admodum tenuis clauus ferreus, uel
cuneolus ligneus, paulo craſſior acu, inter utranque figatur, ut quoties ad hanc
deſtillandi rationem artifici opus fuerit aura, extrahi poſſit.
Ea uerò opus eſt
cùm halitus ualentiſſimi nimis feruntur ad ſuperiora.
Quatuor etiam fora­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index