Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1decim: à quo primus, qui eſt ad flumen, diſtet pedibus quindecim, poſtre­
mus
decem & nouem: uterque longus ſit pedes ſex & triginta, altus quatuor­
decim
: ſed ex primi muri capite murus tranſuerſus pertineat ad caput poſtre­
mi
muri: deinde poſt pedes quindecim ex eodem muro primò alter murus
tranſuerſus
ductus ſit ad caput muri medij.
In hoc ſpacio, quod eſt inter du­
os
iſtos muros tranſuerſos, collocentur pila, quibus uenæ & alia ad eas ex­
coquendas
neceſſaria frangantur: à primi quoque muri poſteriore capite ter
tius
murus tranſuerſus perductus ſit ad alterum caput muri medij, & ab eo­
dem
ad caput muri poſtremi.
Spacium autem, quod eſt inter ſecundum &
tertium
murum tranſuerſum, & inter poſtremum & medium murum lon­
gum
, contineat ſecundam fornacem, in qua plumbum ſeparatur ab auro uel
argento
, cuius camini paries rectus ſtatuatur ſuper medium murum, obliquus
ſuper
trabem, quæ ex ſecundo muro tranſuerſo pertineat ad tertium: ea ita
locata
ſit, ut pedibus tredecim diſtet à medio muro longo, quatuor à poſtre
mo
: ipſa uerò craſſa & lata ſit pedes duos: à terra ſurſum uerſus ad trabem hanc
longam
ſint pedes duodecim.
Quinetiam ne paries obliquus incidat in re­
ctum
: caueatur partim crebris bacillis ferreis, partim raris tignis luto obdu­
ctis
, quæ utraque è tignis parietis obliqui ad tigna recti pertineant.
Poſtremò
tectum
eodem modo ſe habeat, quo tectum officinæ, in qua uenæ excoquun
tur
: ſed in ſpacio, quod eſt inter medium & primum murum longum, & in­
ter
primum & tertium murum tranſuerſum ſint folles, machina, quæ eos de
primit
, organum, quod eoſdem diducit.
Vnum etiam tympanum, quod eſt
ad
axem rotæ, habens fuſos moueat tympanum dentatum axis, cuius den­
tes
longi follium tigilla deprimunt, & tympanum dentatum axis, cuius den
tes
longi, pilorum dentes longos attollunt: ſed contrario modo: ut ſi dentes
deprimentes
tigilla follium uoluantur à ſeptentrione ad meridiem: contrà
dentes
longi attollentes pilorum dentes longos uerſentur à meridie in ſepten
trionem
.
Verùm plumbum ab auro uel argento ſecernitur in hac ſecunda
fornace
: cuius ſtructura conſtat ex ſaxis quadrangulis, ex duobus muris in­
terioribus
, quorum alter alterum tranſuerſus ſecat, ex orbe, ex operculo.
Ipſe
uerò
catinus conficitur ex puluere terreno & cinere: ſed primò de ſtructura
atque
adeo de ſaxis quadrangulis dicam: ea ſint alta pedes quatuor, & palmos
tres
, craſſa pedem: ab imo ſurſum uerſus ad pedes duos, & palmos tres, inte
riore
& ſuprema parte ad palmum prorſus exciſa ſint, ut ſaxeus orbis in ipſis
iacere
poſſit.
Solent autem plerunque eſſe numero quatuordecim: atque lata ex­
teriore
parte pedem & palmum, interiore anguſtiora: quod interior circulus
multo
ſit anguſtior exteriore.
Quod ſi latiora fuerint, minus multa eſſe ne­
ceſſe
eſt: ſi anguſtiora, plura.
In terram fodiantur altitudine pedis & palmi:
ſuperius
ſemper bina quæque proxima fibula ferrea connectantur: cuius cu­
ſpides
in eorum foramina includantur, & in eadem plumbum liquidum in
fundatur
: ſed ea ſtructura ſaxea habeat ſpiritalia foramina ſex à terra, ſurſum
uerſus
ad pedem: atque ita ab ima ſaxorum parte ad pedes duos & palmum:
quorum
quodque ſit inter bina ſaxa altum palmos duos, latum palmum & di­
gitos
tres.
Vnum ſit à dextro latere inter murum, qui murum principalem ab
igni
tuetur, & canaliculum, per quem ſpuma argenti ex fornacis catino effluit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index