ta eſt arx illa, cui multæ & magnæ feneſtræ, quin in pede ipſius montis cellæ
ſunt ſubterraneæ cum equorum item ſtabulis. Vtraque arx hoc ænigma pe-
perit uſitatum Saxonibus & Toringis,
Dic quibus in terris arx alto condita monte,
Mille ubi per tectum poſſunt errare bidentes.
Hoenſteini etiam, quæ arx eſt Miſenæ trans Albim, equorum ſtabula in ſa-
xo inciſa ſunt. Et Præneſtinæ foſſæ ſubterraneæ literis celebrantur, in qua-
rum una Caius Marius obſeſſus, extinctusque occidit. Græcas quoque mulie-
res, quæ meretricium quæſtum faciebant publice, in cellulis ſubterraneis ha
bitaſſe ex comicorum ſcriptis apparet: à quibus xamaitupei)_a nominantur.
Et ganeum a)po\ ta=s ga=s[...], quòd eſſet in terra, dictum putat Terentij interpres.
Tales etiam cellæ Romæ fuerunt, & frequentiores quidem ſub circo maxi-
mo, qua pertinet ad naumachiam, & in uico Suburano, & Suramæniano atque
Thuſco: quin Romæ ſubterraneæ Ditis aræ fuerunt, & ſubterraneum Con
ſi templum: ac antiquos dijs inferis effodiſſe ſcrobes ſubterraneas, nymphis
antra legimus. In maritimis quoque Germaniæ quibuſdam urbibus, ſicut
in Pruſſis Dantiſci, & in Saxonibus Lubeci, bona uulgi pars ſub terra habi
tat in teſtudinibus, ſuper quas exſtructæ ſunt magnificæ domus, quæ à do-
minis incoluntur. Eodem modo cuniculus, uulpes, fiber, lutra, meles, & for-
taſſis aliæ quædam beſtiæ ſubeunt cauernas, ſed egrediuntur ad paſtum ca
peſcendum etiam hyberno tempore. Ac cuniculus quidem multos fodit ſpe-
cus, & in colles terrenos agit cuniculos: ex qua re nomen inuenit. Mane &
ueſperi egreditur, reliquo tempore ferè latet. Aliquos aut ſpecus operit pul
uere, ne deprehendantur. Sed eum uiuerra atque parui quidam canes, quibus
eſt ad inueſtigandum ſagacitas narium, in ſpecus & cuniculos immiſſi, aut li-
quor feruens in eoſdem infuſus, fugatum & exturbatum pellunt in retia, qui-
bus capitur. Cuniculis aut non unus eſt color: uel enim in cinereo fuſcus, uel
lepori nonnihil ſimilis, uel maculoſus: quomodo candidi nigris uel rutilis
maculis ſtellantur. Vulpes uerò in primis ad fraudem callida, non tam ipſa
fodit ſpecus, quàm ab alijs animantibus effoſſos occupat. Et melem à ſpe
cu prærepto, quia eius os ſtercorib. inquinat, fœtore abigit. Venatur lepo-
res, cuniculos, mures, gallinas, aues, piſciculos. Doloſe autem agit omnia. E-
tenim ſæpe lepores & cuniculos, dum ſimulat ſe cum eis colludere uelle, ca-
pit incautos, muribus, ut feles, inſidiari ſolet: gallinas noctu, clam ingreſſa in
caſas, prehendit & aſportat: aues, dum inſidioſe ſe fingit mortuam, ad ipſam
aduolantes, captas necat & deuorat: aquilæ impetum ſupina iacens in terra pe
dibus arcet donec comprehenſam laniet. Cauda, quam huic animali magnam &
uillis denſam natura donauit, à ripis in flumen demiſſa, piſciculos in eam in-
natantes capit: & cum paululum de ripa ſe ſubduxerit, illam conquaſſans piſci
culos captos excutit in terram ac deuorat. Retrorſum etiam gradiendo ad ni-
dulum ueſparum accedit, quòd ſibi ab earum aculeis metuat: ac cauda in ni-
dulum immiſſa, ueſpas excipit: mox his ipſis refertam extrahens proximo la-
pidi, uel arbori, uel parieti, uel maceriæ illidit: omnibusque ueſpis iſto modo
oppreſſis & interfectis nidulum uaſtat atque exinanit. Eadem cauda canem, cum eam
inſectatur, hac & illac per ipſius rictum ducta, eludit. At erinaceum, quòd ob