Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 599 > >|
1DVODECIMVS dat præcepta conficiendi ſalis, nitri, aluminis, atramenti ſu­
torij
, ſulfuris, bituminis, uitri.
Hoc autem munus ſuſceptum, ut propter mul
titudinem
rerum non expleuerim, certe explere conatus ſum: nam in eo mul
tum
operæ & laboris inſumpſi, aliquem etiam ſumptum impendi: etenim
uenas
, inſtrumenta, uaſa, canales, machinas, fornaces, non modo deſcripſi,
ſed
etiam mercede conduxi pictores ad earum effigies exprimendas: ne res,
quæ
uerbis ſignificantur, ignotæ aut huius ætatis hominibus aut poſteris
percipiendi
difficultatem afferant: ut nobis non pauca uocabula afferre ſo­
lent
, quæ ueteres (quia res erant omnibus notæ) nuda ab enodatione pro­
diderunt
: ſed ſit ſane id à me prætermiſſum, quod nec ipſe uidi, neque legi, nec
ex
hominibus fide dignis cognoui: id profecto quod non uel uidi, uel lectum
aut
auditum expendi, non eſt ſcriptum: ſiue uerò præcipio ea, quæ fieri de­
beant
, ſiue narro, quæ fieri ſoleant, nec quæ fiunt improbo, eadem docendi
ratio
cenſeri debet.
Verùm quò magis ars metallica abhorret ab omni ſermo
nis
elegantia, minus hi mei libri ſunt politi: certe res, in quibus ars illa uer­
ſatur
, interdum nominibus carent, uel quod nouæ ſint, uel quod, etiamſi ue
teres
, nominum, quibus uocabantur, memoria interierit: quare neceſſitate,
cui
uenia datur, coactus quaſdam ſignificaui pluribus uerbis coniunctis,
quaſdam notaui nouis, quod genus ſunt, ingeſtor, diſcretor, lotor, excoctor:
quaſdam
ueteribus uerbis deſignaui, quale eſt ciſium.
Etenim cùm Nonius
Marcellus
ſcribat, uehiculi biroti genus eſſe: eo uocabulo nominare conſue
ui
paruum uehiculum, cui unica eſt rotula: quæ nomina ſi quis non proba­
uerit
, is rebus iſtis aut imponat magis propria, aut proferat ueterum literis
uſitata
.
Hi autem libri, principes illuſtriſſimi, multis de cauſis in ueſtro no­
mine
apparent, ſed maxime quod uobis metalla ſint fructuoſiſſima: nam cum
maiores
ueſtri ex amplis earum & diuitibus regionibus uberes redituum
fructus
ceperint: item uectigalium, quæ peregrini ex uijs penſitant, incolæ
ex
decumis: tamen multo uberiores ex metallis ceperunt, ex quibus quoque
non
pauca oppida nobilia orta ſunt, Fribergum ſcilicet, Annebergum, Ma
riebergum
, Snebergum, Gairum, Aldebergum, ut alia omittam: quin, ſi quid
ego
ſentio, maiores diuitiæ nunc etiam in montoſis ueſtrarum regionum lo­
cis
ſub terra latent, quàm ſupra terram exiſtant & appareant.
Valete, Kemp­
nicij
Hermundurorum Cal. Decembris, Anno M. D. L.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index