Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 599 > >|
Sed cùm iam menſor ſingulis cuniculi angulis diligenter obſeruatis tan-
tam eius partem dimenſus fuerit, quantam dimetiri debuit, ſub dio in æqua
ta planicie rurſus ſingulis angulis non minori diligentia obſeruatis, eodem
modo dimetitur: atque primò ad quenque angulum, prout trianguli ratio &
ars hoc poſtulant, rectum funiculum, tanquam lineam, adijcit.
Deinde funi
culum, per deuexam montis partem aſcendentem, ſic obliquè extendit ut in-
feriori capite prius huius recti funiculi caput attingat: tum tertium funicu-
lum ſimiliter rectà, & quidem ſic ut ſuperiori ſuo capite ſuperius ſecundi fu
niculi caput contingat, inferiori poſterius primi funiculi.
Tertij autem funi-
culi longitudo altitudinem putei, ut ſuprà dixi, demonſtrat ſimul et partem
caniculi, ad quam putei foſſa depreſſa pertinget.
Si uerò ad cuniculum pute-
us unus uel plures per intermedias foſſas latentes & puteos pertinuerint,
menſor à proximo, qui ſub dio eſt, orſus, breuius & citius altitudinem fodi
endi putei dimetitur, quàm ſi ordiatur ab ore cuniculi.
Primò autem inter-
uallum ſubdiale, quod eſt inter puteum effoſſum & effodiendum metitur:
tum omnium puteorum, quos metiri oportet, obliquitatem, & omnium foſ-
ſarum latentium, quibus quodam modo coniunguntur, longitudinem uſque
ad cuniculum.
Poſtremò cuniculi partem, atque his omnibus ritè factis altitu
dinem putei & locum cuniculi, ad quem puteus pertinebit, demonſtrat.
Sed
interdum ibi puteus rectus admodum altus fodiendus eſt, ubi prius eſt ob-
liquus: & quidem iccirco ut onera machinis directo ſurſum ſubleuari & ex
trahi poſsint: ſub dio certè ea, quam uerſant equi: intra terram eadem & ijs
quas impetus aquarum circumagit: itaque talem puteum ſi neceſſe fuerit fo-
dere menſor primò cochleam ferream uerſando in ſuperiorem ueteris pu-
tei partem infigit: atque ab ea funiculum demittit uſque ad primum angulum,
ubi rurſus infigit cochleam, rurſuſque demittit funiculum uſque ad ſecundum
angulum.
Id autem iterum ac ſæpius facit, & quidem uſque eò dum funiculus
ad imum puteum pertineat.
Deinde ad quamque funiculi partem inferius ap
plicat hemicyclium, & ſemicirculum ceratum prope quamque lineam, quam
ligula demonſtrat, pungit, & numero, ne perturbetur ordo, ſignat: tum ſin-
gulas funiculi partes altero funiculo, ex philyris tiliæ facto, dimetitur: po-
ſtea cùm ex puteo redijt, ſecernit ſe ab alijs & puncta ex hemicyclij ſemicir-
culo cerato transfert in aliquem orbis circulum, item ceratum.
Poſtremò fu
niculis in æquata planicie extentis angulos, ut trianguli ratio hoc poſtulat,
metitur: ac docet qua parte fundamenti, qua tecti ſaxa excindenda ſint ut pu-
teus rectà deſcendat.
Quod ſi menſor fodinæ dominis oſtendere debeat lo
cum foſſæ latentis uel cuniculi, in quo puteus etiam rurſus uerſus fodiendus
ſit ut citius perforetur, ab inferiore foſſa latente uel cuniculo dimetiendi ini
tium facit ſpacio ferè unius anguli ultra eum locum, ad quem putei foſſa de-
preſſa pertinget: ubi eam foſſam latentem uel cuniculi partem uſque ad prio-
rem puteum, qui ab ipſa ad ſuperiorem pertinet, dimenſus fuerit, eius quo-
que putei obliquitatem hemicyclio uel orbe ad funiculum applicato meti-
tur.
Deinde ſimiliter ſuperiorem foſſam latentem & obliquitatem putei, qui
in ea foditur & ſurſum uerſus perforandus ſit: tum iterum in æquata plani-
cie funiculis omnibus extentis, & quidem ultimo ſic ut ad primum funiculum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index