Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 599 > >|
per ſuperiora tigna tranſuerſaria, altera ſuper inferiora: utraque tam longa
eſt, ut ferè ex machinæ tympano uſque ad puteum pertineat.
Vtrique prope i-
dem tympanum axiculus ligneus eſt teres & craſſus digitos ſex, cuius capi-
tula, lamellis ferrata, uerſantur in armillis ferreis: utrique ſunt orbiculi lignei,
qui unà cum axiculis ſuis ferreis uoluuntur in earundem trabium foramini-
bus: atque hi orbiculi circuncirca ſunt excauati, ut funis ductarius ex ipſis exci-
dere non poſsit: itaque uterque funis per ſuum axiculum ſuoſque orbiculos ex-
tenſus uerſatur: utriuſque uncus ferreus uaſis ſemicirculo inijcitur: utrique præ
terea capiti alterius inferioris tigni duplicati, quod eſt in axe incluſum, eſt ti
gillum longum pedes quatuor: id quaſi ex duplicato pendet: cui inferius ti
gnum curtum eſt incluſum, in quo auriga ſedet: quodque ferreum habet cla-
uum, qui recipit catenam, atque ea rurſus ſtateram.
Quo modo fieri poteſt ut
duo equi hanc machinam modo hac, modo illac trahant: uiciſsimque uas alte
rum onere plenum ex puteo extrahatur, alterum uacuum in eundem demit
tatur.
Si uerò puteus fuerit profundus, quatuor equi machinam circuma-
gunt.
Vaſi autem extracto, ſiue ſiccæ ſiue humidæ res effundendæ fue
rint, operarius harpagonem inijcit, ipſumque ſubuertit:
is ex catena, cui tres uel quatuor annuli ſunt,
ad trabem affixa, dependet.
Tigna erecta A. Tigna humi ſtrata B. Tigna oblique de-
ſcendentia C. Area D. Tignum in imo crateris ſtra-
tum E. Axis F. Tigna tranſuerſaria duplicata G.
Tympanum H. Ductarij funes I. Vas K. Tigillum ex
duplicato pendens L. Tignum curtum M.
Catena N. Statera O. Harpago P.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index