per ſuperiora tigna tranſuerſaria, altera ſuper inferiora: utraque tam longa
eſt, ut ferè ex machinæ tympano uſque ad puteum pertineat. Vtrique prope i-
dem tympanum axiculus ligneus eſt teres & craſſus digitos ſex, cuius capi-
tula, lamellis ferrata, uerſantur in armillis ferreis: utrique ſunt orbiculi lignei,
qui unà cum axiculis ſuis ferreis uoluuntur in earundem trabium foramini-
bus: atque hi orbiculi circuncirca ſunt excauati, ut funis ductarius ex ipſis exci-
dere non poſsit: itaque uterque funis per ſuum axiculum ſuoſque orbiculos ex-
tenſus uerſatur: utriuſque uncus ferreus uaſis ſemicirculo inijcitur: utrique præ
terea capiti alterius inferioris tigni duplicati, quod eſt in axe incluſum, eſt ti
gillum longum pedes quatuor: id quaſi ex duplicato pendet: cui inferius ti
gnum curtum eſt incluſum, in quo auriga ſedet: quodque ferreum habet cla-
uum, qui recipit catenam, atque ea rurſus ſtateram. Quo modo fieri poteſt ut
duo equi hanc machinam modo hac, modo illac trahant: uiciſsimque uas alte
rum onere plenum ex puteo extrahatur, alterum uacuum in eundem demit
tatur. Si uerò puteus fuerit profundus, quatuor equi machinam circuma-
gunt. Vaſi autem extracto, ſiue ſiccæ ſiue humidæ res effundendæ fue
rint, operarius harpagonem inijcit, ipſumque ſubuertit:
is ex catena, cui tres uel quatuor annuli ſunt,
ad trabem affixa, dependet.
Tigna erecta A. Tigna humi ſtrata B. Tigna oblique de-
ſcendentia C. Area D. Tignum in imo crateris ſtra-
tum E. Axis F. Tigna tranſuerſaria duplicata G.
Tympanum H. Ductarij funes I. Vas K. Tigillum ex
duplicato pendens L. Tignum curtum M.
Catena N. Statera O. Harpago P.