Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 599 > >|
1aurum. Machinæ unica eſt rota, quam riui impetus eius pinnas percutiens
uerſat
: axi ab altero rotæ latere exiſtunt longi dentes: qui pila attollunt, ue­
namque
ſiccam contundunt: mox in rotundum molæ receptaculum iniecta,
& ſenſim per eius foramen illapſa molitur in farinam.
Inferior lapis molaris
eſt
quadrangulus, ſed formam habet rotundam, in qua mola rotunda uerſa
tur
: atque foramen, ex quo farina in primum uas delabitur.
Verùm axiculi fer
rei
ſubſcus in mola, codax in trabis catillo includitur: cuius axiculi tympa­
num
, quod ex fuſis conſtat, à tympano axis dentato circumactum molam uer
ſat
.
Vt uerò farina continenter incidit in primum uas, ita etiam aqua: quæ rur
ſus
ex eo effluit in ſecundum, quod humilius eſt: & ex ſecundo in tertium,
quod
humilimum: ex tertio plerunque in lacuſculum ex una arbore cauatum:
in
unoquoque autem uaſe ineſt argentum uiuum, unicuique aſſerculus eſt im­
poſitus
& ad ipſum affixus: per cuius medij foramen penetrat axiculus ſta­
tutus
: is ne altius quàm oportet, in uas deſcendat, qua aſſerculum attingit, ex­
tuberat
: ad eius inferius caput duæ tabellæ inter ſe tranſuerſæ affiguntur, quas
tertia
decuſſat: ſuperiori codax eſt in trabis catillo incluſus: at circum quenque
axiculum
eſt paruum tympanum, quod ex fuſis conſtat: quorum quodque uer
ſatur
à paruo tympano dentato, quod eſt circum axiculum ſtratum, cuius al­
terum
caput in magno axe ſtrato incluſum eſt: alterum in tigni cuiuſdam ca­
uo
craſſis laminis ferrato: itaque tabellæ, quarum ternæ in ſingulis uaſis in or
bem
torquentur, farinana cum aqua permiſtam agitantes etiam minutula au­
ri
ramenta ab ea ſeparant: quæ delapſa argentum uiuum in ſe trahit atque pur­
gat
.
Sordes uerò aqua rapit: argentum uiuum in alutam, uel linteum lini xy
lini
contextu factum infunditur: quæ cùm, ut aliàs ſcripſi, comprimitur, ar­
gentum
uiuum per eam defluit in ollam ſubiectam: aurum in ea remanet pu
rum
.
Alij in locum uaſorum tres canales latos ſubſtituunt: quorum quiſque
habet
axiculum angulatum: in quo ſenæ tabellæ anguſtæ incluſæ ſunt, &
ad
eas totidem tabellæ latiores tranſuerſæ affixæ: quas aqua immiſſa percu
tiens
circumagit: farinam cum aqua permiſtam agitantes metallum ab
ea
ſecernunt: ueruntamen ſi farina, in qua auri ramenta inſunt, purgatur, pri­
or
lauandi ratio hac longe præſtat, quod ea argentum uiuum, quod in uaſis
continetur
, ſtatim ad ſe alliciat: ſi farina, in qua lapilli nigri, ex quibus confla
tur
plumbum candidum, inſunt, minime eſt aſpernanda.
Quanquam rami
abiegni
conuoluti, & in canales, in quibus talis farina de mola per canalicu­
lum
in eos delapſa lauatur, impoſiti utiliores ſunt: nam lapilli uel ab eis reti­
nentur
, uel, ſi aqua ipſos rapit, de eis decidunt & ſubſidunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index