Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 599 > >|
1
Scripsi de diuerſo uenarum præparandarum
opificio
, nunc feribam de uaria earundem excoquen
darum
ratione.
Quanquam enim qui uenas urunt,
& torrent & cremant, aliquid detrahunt de his, quæ
cum
metallis miſta uel compoſita eſſe ſolent: mul­
tum
, qui tundunt pilis: plurimum, qui lauant, cri­
brant
, diſcernunt, omne tamen id quod metallorum
ſpeciem
ab oculis remouet, ac efficit informe quid
dam
& rude adimere non poſſunt: quocirca neceſſa
rio
inuenta eſt excoctio, qua terræ, ſucci concreti, lapides ſic ſeparantur à me
tallis
, ut ſuus cuique color inſideat, ut purum fiat, ut multis in rebus homini ma
gno
uſui ſit.
Cùm autem excoctio ſit eorum, quæ, anteaquam uenæ exco­
querentur
, cum metallis erant permiſta, ſecretio, quodque metallum igni quo­
dammodo
perficitur.
Verùm quia uenæ metallicæ multum inter ſe differunt,
primò
metallis, quæ in ſe continent: deinde cuiuſque metalli copia uel ino­
pia
, quæ eis eſt: tum hacre, quod aliæ cito igni liqueſcant, aliæ tarde, earum
excoquendarum
plures rationes ſunt: quarum una ut excoctores ex ijſdem
uenis
plus metalli quàm alia conficerent, eos aſſiduos rerum uſus docuit.
Etſi
uerò
pluribus interdum excoquendi rationibus ex ijſdem uenis par metal­
li
pondus conflare poſſunt, tamen maiori ſumptu opus eſt ad unam quàm
ad
aliam.
Atque uenæ quidem uel in fornace uel extra excoquuntur. Si in for
nace
, aut eius ore ad tempus clauſo, aut ſemper patente: ſi extra fornacem, uel
in
ollis, uel in canalibus.
Sed ut res fiat dilucidior, ſingula perſequar exorſus
à
domicilio & fornacibus.
Murus, qui ſecundus futurus eſt, latere uel ſaxo
ducatur
craſſus pedes duos & totidem palmos, ut ad onus ferendum ſit ido
neus
: altus pedes quindecim: longus pro numero fornacum extruendarum:
quarum
in uno domicilio eſſe ſolent plerunque ſex, raro plures, ſæpius minus
multæ
.
Earum uerò tres parietes, poſteriorem dico, qui eſt ad murum, &
triuſque
lateris, eſſe factos ex natiuis lapidib.
ſatius eſt quàm ex coctis. Nam
lateres
cum excoctor, uel qui ſuccedit uicarius eius muneri, decutit cadmias,
quæ
interea, dum excoquerentur uenæ, ad parietes adhæſerunt, cito faciunt
uitium
& franguntur.
At natiui quidam lapides iniurijs ignium reſiſtunt,
& ad longum tempus durant: maxime uerò hi ipſi qui molles ſunt & fibra­
rum
expertes: contra duri & quibus multæ ſunt fibræ, igni diſſiliunt & diſſi
pantur
: qua de cauſa fornaces, ex eis factæ, facile ab ignibus labefactantur,
& cùm decutiuntur cadmiæ, confringuntur.
Prior autem paries conficiatur
ex
coctis lapidibus, & inferiore parte habeat os latum palmos tres, altum ſeſ­
quipedem
, cùm iam focus fuerit paratus.
Poſteriori uerò parieti ſit foramen
ſurſum
uerſus ad cubiti altitudinem, anteaquam focus fuerit præparatus: id

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index