Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 599 > >|
ſecus minus, quàm cæteris nocet. Tum utilis eſt architectis. Etenim inue-
nit marmora ad firmitatem magnorum ædium apta, & ad ornatum decora.
Vti
lis præterea eſt ijs, quorum animus ad immortalem gloriam nititur.
Nam ef-
fodit metalla, è quibus nummi & ſtatuæ aliaque fiunt, quæ poſt literarum mo
nimenta hominibus quodammodo æternitatem, immortalitatemque donant.

Mercatoribus etiam utilis eſt, quod multis de cauſis, ut aliàs dixi, moneta,
quæ ex metallis conficitur, oportunior ſit homini, quàm rerum permutatio.

Poſtremo cui non eſt utilis?
nam ut nunc præteream & relinquam opera tam
concinna, tam polita, tam elaborata, tam utilia, quæ ex metallis in uarias fi-
guras formant fabri aurarij, argentarij, ærarij, plumbarij, ferrarij, quotuſquis-
que artifex ſine metallis aliquod opus elegans & perfectum efficere poteſt?

certe ſi non utitur inſtrumentis ex ferro uel ex ære factis, neque lignea, neque la-
pidea ſine eiſdem potuerunt formari.
Ex quibus omnibus perſpicuum eſt, qui
fructus quæque commoditates percipiantur ex metallis.
Ea uero ne habere-
mus quidem niſi ars metallica eſſet inuenta, nobisque miniſtraretur.
Quis igi
tur non intelligit eam eſſe maximè utilem, imo potius neceſſariam huma-
no generi?
ne plura: Homo metallica carere non potuit, nec ipſum ea care
re uoluit diuina benignitas.
Porro quæritur metallica honeſtá ne ſit inge-
nuis, an pudenda & inhoneſta.
Nos autem eam inter honeſtas numeramus
artes.
Cuius enim artis quæſtus non eſt impius, non odioſus, non ſordidus,
illam honeſtam poſſumus exiſtimare.
Talem uero metallicæ quæſtum eſſe,
quod augeat rem bonis & honeſtis rationibus iam oſtendemus: iure igi-
tur inter honeſtas numeratur artes.
Primum autem quæſtus metallici, lice-
at mihi eam conferre cum cæteris rationibus, quibus magna pecunia quæ-
ritur, æquè pius eſt atque agricolæ.
Nam ut hic, cum in agris ſuis ſementem fa-
cit, quamuis ipſi fructuoſiſsimi ſint, nemini tamen facit iniuriam: Ita ille cum
ſuum fodit metallum, etiamſi magnos aceruos auri argenti'ue eruat, nulli ta-
men mortalium dat damnum.
Omninoque hæc duo genera rei familiaris au
gendæ in primis ſunt liberalia & ingenua.
At præda bellatoris plerumque
impia eſt, quod militaris furor rapiat bona tam ſacra quàm prophana.
Vt
uero bellum habeat ſuſceptum rex omnium iuſtiſsimus cum crudelibus tyran-
nis, non poſſunt in eo homines improbi rem atque fortunas amittere, ut non
innocentem & miſeram plebem, ſenes dico, matronas, uirgines, pupillos ſe
cum in eandem calamitatem trahant.
Metallicus autem magnas diuitias in
breui congerere poteſt ſine ulla ui, ſine fraude & malitia.
Quocirca omni-
no uerum non eſt illud uetus prouerbium.
Omnis diues aut iniquus, aut
iniqui hæres.
De quo tamen quidam contendentes aduerſus nos, inſectan
tur & exagitant metallicos, eosque aut ipſorum liberos dicunt in breui in e-
geſtatem
incidere, non aliam ob cauſam quàm quod diuitias non bono mo-
do congeſſerint.
Nihil enim uerius eſſe illo, quod eſt apud Næuium poe-
tam, male parta male dilabuntur.
His autem improbis rationibus homi-
nes ex fodinis diuites fieri aiunt.
Vbi ſpes aliqua metalli effodiendi oſtendi-
tur, aut regulus magiſtratúsue exturbat fodinæ dominos ex poſſeſsione,
aut callidus & uerſutus aliquis uicinus antiquis poſſeſſoribus infert litem,
ut eos aliqua fodinæ parte ſpoliet: aut præfectus fodinæ ideo indicit domi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index